Page 156
CAP. III.
Opiatarum species, praeparationes, & formulae.
POst pharmaciam Narcoticam in genere nunc traditam, ejusque ratio∣nes, & operandi modos satis fuse explicatos, proxime incumbit me∣dicamenta ••ali virtute praedita tum simplicia, tum composita recensere, & particulati•• expendere, adeoque Opiologiam quandam instituere.
II. Itaque imprimis, juxta methodum à plerisque Authoribus obser∣vatam, remedia pro Anodynis habita, in binas hic classes, viz. prout fortiora aut debiliora existunt, distinguere visum est. Enimvero quaedam ex illis plane narcotica non modo somnum praeternaturalem cogunt, sed, cum occasio requirit, indolentiam, & stuporem; atque indebite exhi∣bita, non raro lethum accersunt; attamen alia hujus generis medicamenta perhibentur, quatenus spiritus excandescentes, non perimendo, aut stupefaciendo, sed tantum leniendo, & demulcendo in quietem allectant, & blande componunt.
I. Ad priorem ex his (quae proprie tantum Opiata sive Narcotica dicun∣tur) classem referri solent, Papaver tum album, tum erraticum, Hyo∣scyamus, Cynoglossus, Mandragora, Solanum, & quaedam alia vene∣nosa magis, adeoque nunquam medice praescribenda. Quorundum vero ex iis, non adeo insalubrium, radices, folia, flores, femina, & succi in∣spissati, crebro sunt in usu, & maximo saepe cum fructu (prout supra o∣stensum est) sumuntur. At vero, quandoquidem singula haec quid∣quam toxici admixtum habent, idcirco non, prout in alia pharmaceutice, licebit modo haec, modo ista indifferenter praescribere; sed tantum, quae maxime tuta, & longa experientia comprobata sunt, experiri. Hinc de∣mum mos obtinuit (à quo sine vitae humanae periculo recedere non licebit) ut papaver, ejusque praeparata fere totius pharmaceutices Opiaticae basis, aut complementum sint. Semina Hyoscyami, atque radices, aut succus Cynoglossi, hypnoticorum quorundum compositiones ingrediuntur: at∣tamen, quoties somnum efficaciter, simulque tuto provocare studemus, tota medicinae vis in Opio, aut Diacodio collocatur. Non opus erit Pa∣paver album, ex quo haec conficiuntur, hic describere, neque succi O∣piatici extractionem, aut syrupi istius compositionem tradere; siquidem haec omnia tum in veterum, tum recentiorum libris Botanicis, atque An∣tidotariis satis fuse declarant••r. Quod itaque superest, atque maxime ad propositum nostrum facit, Opii partes elementares exponere, indeque tum illius, tum Diacodii virtutes, & intoxicandi rationes eruere ni∣temur.
III. Opii corpus integrum, & illibatum melius, quam spagvrice reso∣lutum, quoad partes ejus constitutivas examinari, & dignosci potest: quip∣pe si per ignem destilletur, propter sulphuris impuri copiam, empyreu∣ma horrendum contrahit, simulque foetorem valde nocivum diffundit. Attamen sensui obvium est, particulas sulphureas in hoc concreto abundare; quod etiam odor ejus teterrimus, & inflammabilitas manifesto declarant; & quam vis aeque certum est, sulphuri huic particulas salinas adjungi, adeoque concretum hoc, his duobus una cum terra aliquanta potissimum constare, attamen cujus indolis, & in quo statu sal iste fuerit, definite non licet; tantummodo autem ab effectis statuere possumus, concretio∣nem hanc sulphureo-salinam spirituum Animalium texturae, quae spirituosa,