est satis: modo ad cerevisiam transeamus.
Cerevisia paratur ex Brasio, seu hordeo germinante & tost••, quod ad hunc modum conficitur; Primo hor∣deum aquae communi, per tres dies ad intumescenti∣am infunditur, dein (aqua e••fusa) super aream sic∣cam, in acervum reponitur, movendo semel, bis, aut ter, in die, ne incalescat nimis, donec germinare incipiat, & leves radicum surculos emittat. Postea, crebra agi∣tatione, ab ulteriori germinatione prohibetur; & po∣stremo, furno superimpositum, ad tostionem exsiccatur; hoc modo paratum, farinam mire dulcescentem exhibet.
Hujusmodi processus haec est ratio; Hordeum germi∣nare permittitur, ut principia ejus activa, in vigorem seu exaltationem collocentur: cum enim germinat spi∣ritus, sal, & sulphur, prius sopita & inertia, una tur∣gescunt, & ad vires suas statim exerendas, ceu veterno excusso, accinguntur. Reliqui apparatus, hordeum ab ulteriori germinatione prohibent, ne principia ejus plurimum laxata, nimis exhalent, & e subjecto avolent. Farina hordei sic parati dulcescit, quia principia activa, velut in fructu ad maturitatem perducto, in exaltatio∣ne constituta sunt; quare & liquor hac farina imprae∣gnatus, particulis spirituosis, & fermentativis valde tur∣gescit, cum simplex hordei decoctum vix omnino fer∣mentescit, nec diu servatur, quin mucidum & insipidum evadit.
Cerevisia autem ad hunc modum consicitur; Super farinam hordei modo supradicto parati, aqua cocta funditur, & per aliquot horas macerari sinitur, ut par∣ticulis activis hordei germinantis, jam in vigore po∣sitis, sufficienter impraegnari possit: liquor hic satu∣ratus e magmate subsidente clarus educitur, & denuo coquitur, ut consistentiam nonnihil crassiorem, & di∣utius persistibilem, nanciscatur: dein, cum parum re∣frixerit, fermento, aut floribus cerevisiae adjectis, fer∣mentatur,