traxerunt. Nam quendam de Tyndall induxerant ut hoc ageret; sed ipso viso Priore resiliit, nullo auro se hoc facturum dicens. Sed quod ipse abhorruit, Monachus explevit. Ipso sic extracto, installatur H. de Luceby; & obedien∣tiam fecerunt ei Monachi quasi omnes, vi & metu inducti. Prior verò incar∣ceratur per Episcopum primò in Claustro & post in Abbathiâ; & duo de Com∣monachis, sc. J. de Castro & H. de Monte-alto. Introductus H. de Luceby in possessionem, nobiliores de Episcopatu retinuit de suâ familiâ in magno nu∣mero, ut sic favorem patriae consequeretur; & satis splendidè Conventum procuravit. Sed alii de patriâ, qui erant de familiâ, hoc non obstante eum contempserunt, vocantes eum H. Waldele. Prior coactè tamen, ut dicitur, suscepit Prioratum; quoniam Antonius juraverat, quòd si ipse non admitteret, Monacho extraneo conferret. &c. Iste H. priùs in Sacristariâ optimè se ha∣buit; tectum navis Ecclesiae de novo reparans, & Vestiarium à fundamentis construens; campanas etiam, ornamenta, capas, & alia non modica procu∣rans Ecclesiae. In Prioratu Insulae sacrae & postea Dunelmi ita prudenter se habuit, quòd secundùm opinionem multorum si canonicè Prioratum Dunel∣mensem fuisset adeptus, melior Prior à multo tempore non fuisset.
Ricardus igitur sic detentus in carcere, cogitavit quomodo posset evadere; obtinuitque licentiam, ut uno die spatiari posset & aerem capere, sub tamen certâ custodiâ. Cùm igitur veniret ad pontem de Syncliff; venerunt octo equites ducentes secum palefridum pro eo, & eum ascendere fecerunt. Cu∣stodes verò ejus exterriti domum redierunt. Insecutus est eum Willelmus de Contoun Capellanus ejus, & postea Prior Dunelmensis; & equum nactus, cum eo recessit. Remansit igitur Ricardus in Clifland ex tunc usque Natale; & circa Purificationem sequentem fuit Lincolniae in Parliamento. In quo Par∣liamento conquestus est Regi de incarceratione suâ & injuriis ei per Episcopum illatis; & obtinuit literas regias recommendatitias Domino Papae pro eo di∣rectas; & sic ad Romanam Curiam est profectus. Conquesti sunt etiam ibi in Parliamento homines Episcopatûs de Episcopo propter causam superiùs expressam. Et offensus est ibi Rex contra Episcopum, eò quòd tunc quaereret Rex ab eo, an secum staret contra Comites Mareschallum & de Hereford & alios majores regni, qui ibi congregati erant in manu forti, & in voluntate ca∣piendi Regem. Respondit Episcopus, quòd omnes illi laborabant ad profectum & honorem regni & Regis, & ideo cum illis staret & non cum rege contra eos. Indignatus Rex ex hoc, cum Comitibus pacem simulavit; sed Antonium ex tunc semper exosum habuit. Habuit ibi Antoniùs de unâ sectâ CXL milites.
Ad instantiamigitur Ricardi Prioris vocatus est Episcopus Antonius ad Ro∣manam Curiam personaliter; & ipse misit Clericos ad excusandum eum; sed non sunt exauditi. Veniens enim Ricardus ad Curiam, satis favorabiles sibi invenit Papam & Cardinales. Erat enim homo eloquens, bene literatus, & bene personatus, &c. Papa edoctus, quòd non erant sex menses elapsi à priva∣tione Ricardi usque ad praefectionem H. de Luceby, praefectionem cassavit III. Cal. Decembr. anno MCCCI. Sic tamen quòd si Episcopus vellet praefa∣tam privationem defendere ut factam legitimè; contra Ricardum prosequatur, postquam inductus fuerit in corporalem possessionem. Hujus restitutionis exe∣cutio facta est in Curiâ Romanâ XII. die Februarii eodem anno, & in Ecclesiâ Dunelmensi decimâ die mensis Aprilis sequentis anni sc. MCCCII. Quo anno cùm in Coenâ Domini veniret Ricardus de Kellaw cum processûs copiâ; admis∣sus est benignè à majori parte Conventûs, & in Suppriorem admissus. H. verò de Luceby tunc cameram Prioris occupans cum quibusdam adhaerentibus sibi collegit quod poterat, de ciphis pedes argenteos evollendo, & ciphos argenteos & coclearia congregando; & cùm ad portam non erant exire permissi, Mona∣chis ibidem eis resistentibus; per gardinum porcorum ultra muros villae aliqua projecerunt, & sic recesserunt, & Episcopum adierunt.