SUCCESSIO DECANORUM Ecclesiae Lichfeldensis.
CLericos Saeculares Episcopis Lichfeldensibus à primâ Sedis fundatione adhaesisse & Ecclesiae Cathedrali in sacris obeundis inserviisse dubio caret. Primus autem Ethelwaldus Episcopus certas illis Praebendas quibus alerentur viritim consignavit, & Hu••ctam titulo Praepositi Canonicorum praefecit. Factum id circa annum 822. Quo tempore Praepositi Decanorum nomen assumpserint, quive Canonicis seu Praepositi seu Decani ad saeculum usque duodecimum vergens praesuerint, penitus latet.
Ricardus de Dalam Decanorum primus occurrit; cujus tempore Decanatus ad exilem censum antea redactus, à Ricardo Episcopo amplis reditibus anno circiter 1170. est dotatus. Nomen ejus in Monastico Angl. tom. 3. saepiùs invenitur.
Radulphus de Nevill, Decanus à Johanne Rege, Sede vacante, tempore Interdicti creatus est annos inter 1208, & 1214. Obiit anno 1222.
Willelmus de Mancestriâ, electus anno 1222. à Canonicis Lichfeldensibus, quibus Willelmus de Cornhull Episcopus Decanum suum eligendi potestatem primus commiserat. Antea enim Episcopi Decanos pro arbitrio designare solebant. Obiit Willelmus anno 1254. 7. Februarii.
Radulphus de Sempringham, Academiae Oxoniensis Cancellarius, Archidia∣conus Lichfeldensis factus est anno 1253. Decanus post Willelmum anno 1254. obiit anno 1260. Ista docent Annales Burtonenses, quibus suffraga∣tur etiam Willelmus Whitlock. Magis tamen adhibendum arbitror Thomae de Chesterfeld, qui Radulphi obitum in annum 1280. (exeuntem) 23. Mar∣tii protelat. Character enim, quem apponit, istum sc. diem cum Dominicâ mediâ Quadragesimae compositum fuisse, veritati adamussim congruit.
Johannes de Derby electus est anno 1281. in fine Aprilis, obiit 1319. 12. Octobr. Ipsum ad Parlamentum literis regiis saepiùs evocatum fuisse, annis sc. 1295, 1300, 1302, 1304. comperio. Neque enim illo saeculo infrequens erat, ut Decani celebriorum Ecclesiarum Cathedralium unà cum Abbatibus & Prioribus Monasteriorum ad supremum Ordinum consessum adscisceren∣tur.
Stephanus de Segrave, Academiae Cantabrigiensis Cancellarius anno 1306. Decanus Lichfeldensis electus est 1319. 5. Decembr. confirmatus ab Episco∣po anno 1320. mense Septembri. Demum ad Archiepiscopatum Arma∣chanum in Hiberniâ evectus, consecratus est 1324. 29. April.
Rogerus de Covenis, natione Vasco, Johannis XXII. Papae provisione De∣canatum obtinuit, per Procuratorem installatus 1325. 3. Nov. Huic in par∣tibus transmarinis defuncto successit provisionis Papalis beneficio
Johannes Garsias, seu Gasquy, postea Episcopus Massiliensis à Benedicto Papâ anno 1334. creatus.
Ricardus filius Radulphi, S. T. P. Archidiaconus Cestrensis▪ pietate & eruditione clarissimus, ad Decanatum à Papâ provisus, installatus est 1357.