- Infangenethef,
- hoc est quòd latrones capti in Dominio vel in Feodo vestro, & de suo latrocinio convicti, in Curiâ vestrâ judicentur.
- Utfangenethef,
- hoc est quòd latrones de terrâ vestra, vel de Feodo vestro extra terram vestram vel Feodum vestrum capti cum latrocinio ad curiam vestram revertantur, & ibidem judicentur.
- Hamsokene,
- hoc est, quietum esse de amerciamento pro ingressu hospitio∣rum violenter & sine licentiâ contra pacem Domini Regis, & quòd teneatis placita de hujusmodi transgressione factâ in terrâ vestrâ in curiâ vestrâ.
- Grythbreche,
- hoc est pax Domini Regis infracta, quia Gryth Anglicè, Pax Latinè, & Pees Romanè.
- Bloodwyte,
- hoc est esse quietum de amerciamentis pro sanguine fuso, & quòd teneatis inde placitum in curiâ vestrâ, & habeatis amerciamenta inde provenientia; quia Wyte Anglicè, misericordia Latinè.
- Pleythwyte,
- hoc est esse quietum de amerciamentis pro medlettis, & quòd teneatis inde placitum in Curiâ vestrâ, & habeatis amerciamenta inde prove∣nientia; quia Plyth Anglicè, Medelee Romanè.
- Flythwyte,
- hoc est esse quietum de contentione & convitiis, & quòd tenea∣tis placita inde in Curiâ vestrâ, & habeatis inde amerciamenta; quia Flyth Anglicè, Tensun Romanè.
- Ferdewyte,
- hoc est esse quietum de amerciamentis, cùm quis utlagus fugi∣tivus veniat ad pacem Domini Regis sponte vel licentiatus.
- Flemenfryth,
- hoc est quòd habeatis catalla sive amerciamenta hominis vestri fugitivi.
- Leyrwyte,
- hoc est, quòd capiatis emendationem ab ipso qui corrupit nati∣vam vestram sine licentiâ vestrâ.
- Chyldwyte,
- hoc est, quòd capiatis geresum an de nativâ vestrâ corruptâ & praegnatâ sine licentiâ vestrâ.
- Forstalle,
- hoc est esse quietum de merciamentis & de catallis arestatis infra terram vestram, vel exarestatis, & teneatis & habeatis placita inde in Curiâ vestrâ de hujusmodi catallis arestatis infra terram vestram, & amerciamenta inde provenientia.
- Scot,
- hoc est esse quietum de quadam consuetudine, sicut de communi tallagio ad opus Vicecomitis vel ejus Ballivorum.
- Geld,
- hoc est esse quietum de consuetudinibus servilibus quae quondam dari consueverunt, siout Hornguld & his similibus.
- Hydeage,
- hoc est esse quietum, si Dominus Rex talliaverit totam terram per hydas.
- Caruage,
- hoc est esse quietum, si Dominus Rex talliaverit totam terram per carucas.
- Daneguld,
- hoc est esse quietum de quadam consuetudine, quae currit aliquo loco, quam quondam Dani levaverunt in Angliâ.
- Hornguld,
- hoc est esse quietum de quâdam consuetudine exactâ pro talliâ sc. de quâcunque bestiâ cornutâ.
- Wapentake,
- hoc est esse quietum de sectâ de quadam consuetudine pro pla∣citis captis vel assignatis in nundinis vel mercatis.
- Shewynge,
- hoc est esse quietum de atachiamentis in quâdam Curiâ & coram quibuscunque de querelis ostensis & non advocatis.
- Myskennynge,
- hoc est esse quietum de amerciamentis pro querelis coram quibuscunque sive transumptivè prolatis.