Page 163
HISTORIA COENOBII ABENDONIENSIS A primâ ejus Fundatione ad annum Domini MCXXXI. ex Ad∣ditamentis Chronici FLORENTII WIGORNIENSIS, authore Mona∣cho ABENDONIENSI.
[De qua in superioribus Dissertationibus saepiùs facta est mentio.]
INclyti Regis Edredi tempore vir Domini Aethelwoldus, qui in Mona∣sterio [Aera Mariani Scoti DCCCCLXX] [Aera Dionysii Exigui DCCCCXLVIII] Gleastoniensi in Monachico habitu sub Abbate Dunstano Domino Jesu Christo devotè serviebat, cupiens ampliori scripturarum scientiâ doceri, decrevit ultra marinas adire partes. Sed Regina Eadgifa ma∣ter Regis memorati praevenit ejus conanima, dans consilium Regi, ne ta∣lem virum sineret egredi de regno suo: insuper asserens tantam in eo fuisse Dei sapientiam, quae & sibi & aliis sufficere posset; quamvis ad alienae pa∣triae fines ob hanc causam minime tenderet. Quibus auditis delectatus Rex, magnam circa Dei famulum coepit habere dilectionem; placuitque ei sua∣dente matre sua a dare Sancto viro quendam locum vocabulo Abbandoniam; in quo modicum antiquitus Monasteriolum habebatur, sed erat tunc neg∣lectum ac destitutum, vilibus aedificiis consistens, & XL. tantum mansas possidens; reliquam verò praefati loci terram, quae centum cassatorum lustris hinc inde giratur, Regali dominio subjectam Rex ipse possidebat. Quis au∣tem antiquorum illius primum institutor fuerit, monimento veterum accepi∣mus; quod † Cissa Rex Heano cuidam religiosae vitae viro ac Abbati simulque sorori ejusdem Cissae nomine locum ad omnipotentis cultum con∣struendi coenobii dedit, quod Abbandun antiquitus appellatur, collatis ad hoc Regio munere plurimis beneficiis & possessionibus ob vitae necessarium inibi forte degentium. Verùm non multò pòst antequam insisteretur designato operi, Rex ••pse obiit. Rex autem Ina primò donationes supradictas irritas fieri decrevit; demum facti poenitens, de suis etiam easdem longè uberius auxit; adeò b ut CCL. Cassatorum descriptionem sub anno Incarnationis Dominicae DCXCIX. regali edicto sanciret, praedicto Abbate Heano regi∣men loci tenente. Horum posteriori tempore testamentum Principum Aethel∣baldus Rex suae quoque authoritatis collatione ratum esse constituit sub Da∣nielis antistitis & † Cumani ejusdem loci Abbatis attestatione.