Page 78
Professiones Episcoporum factae Sedi Cantuariensi.
Professio Eadulfi Eboracensis Archiepiscopi.
DOmino meo verè amantissimo Ethelardo Archiepiscopo, Eadulfus Eboracensis humilis Episcopus tuusque amicus, perennem in Domino salutem. Solet namque sancta Ecclesia juxta normulam paternae traditionis, gloriosissimis verbi praedicatoribus, scil. Episcopis, ex hac luce migrantibus, alios iterum Deo auspice in regimen Christianae plebis Praesules promovere. Quatinus per eos a interius fides sancta augeatur; & verbum Dei non deficiat, sed magis crescat & currat & multiplicetur in laudem & gloriam Domini nostri Jesu Christi secundùm illud Psalmistae. b Pro patri∣bus tuis nati sunt tibi filii. Cujus viz. Episcopi, quisquis ille est, fides pri∣mùm discutienda est, si de Domino bene ipse sentiat, quod aliis praedicare conatur: ac sic paulatim quaeritur; si docibilis, si moribus temperatus, si sobrius, si vitâ castus, si humilis, si affabilis, si misericors, si literatus, si in lege Domini instructus, si in Scripturarum sensibus cautus, si in dogmatibus Ecclesiasticis exercitatus. Ad haec, tibi amantissime Pater, me idoneum, ut fertur, non esse respondeo; tamen quantum in me purae fidei cognitionis est, tibi ociùs expedire curabo. Credo Deum Patrem & Filium & Spiritum San∣ctum, atque in Trinitate Deum plenum confirmans, & totas tres personas unum Deum: Incarnationem quoque divinam non in Patre factam neque in Spiritu Sancto sed in Filio tantùm, ut qui erat in divinitate Dei Patris filius, ip••e fieret in homine hominis Matris filius, Deus verus ex Patre, homo verus ex Matre; qui est unus Deus, Creator omnium quae sunt cum Patre & Spi∣ritu sancto, qui passus est verâ carnis passione, & resurrexit verâ carnis re∣surrectione & animae resumptione, in qua veniet judicare vivos & mortuos ju∣dicio perenni. Hoc absque ambiguitate credo, hoc laudo, hoc confiteor, & per populos praedicare desidero. In hujus etiam summâ professionis à R R. Ethelardo Pontifice eruditus, Pontificatûs licèt indignus promerui dignita∣tem. Cujus etiam, quanto tempore aurâ vescar aethereâ, jussionibus non re∣luctor; sed semper obedientiae meae humilis colla submittere curabo tibi, Ethe∣larde Archiepiscope, tuisque successoribus in perpetuum. Etsi diversi quon∣dam diversa sectarentur; meae saltem obtemperantiae servatur diligentia; unde honoris experientiam percepturus sum, ac gloriosissimi quique gentis nostrae Praesules perceperunt. Nec ab re est, si ad Episcopalem B. Augustini sedem, cui prius praesidet Ethelardus Archiepiscopus, non ego tantùm sed & omnes mecum Praesules prospiciant ad Doroberniam civitatem, unde nobis omnibus Ecclesiasticae dignitatis ordo B. Gregorio dirigente ministratur. Sed te precor, amantissime Pater; ut quem solitâ pietate rudimentis fidei imbuisti, tuâ paternâ benedictione non deseras: ut quos effectuosa junxit familiaritas, beata remuneratio non separet sempiternos. Hanc praescriptam paginam ego Eadulphus Episcopus meâ propriâ manu cum vexillo. sanctae crucis Christi confirmabo & subscribo. Opto bene valeas, Pater beatissime, semper. Plu∣rimis annis incolumitatem vestram gratulabundus audire merear.