Page 77
Actus V. Scen. 3.
Pamphilus, Simo, Chremes.
P.
QUis me vult? perii, pater est.
S.
Quid ais, omnium?
Ch.
Ah,
Rem potius ipsam dic; ac mitte malè loqui.
S.
Quasi quicquam in hunc gravius dici possit.
Ain' tandem, civis Glycerium est?
P.
Ita praedicant.
D.
[line 5] Ita praedicant, ò ingentem confidentiam!
Num cogitat, quid dicat? num facti piget?
Vide num ejus color pudoris signum usquam indicat?
Adeon' impotenti esse animo, ut praeter civium
Morem at{que} legem, & sui voluntatem patris,
[line 10] Tamen hanc habere cupiat cum summo probro?
P.
Me miserum!
S.
Hem: modóne id demum sensistj, Pamphile?
Olim istuc olim cùm ita animum induxisti tuum,
Quod cuperes aliquo pacto efficiundum tibi;
Eodem die istuc verbum vere in te accidit.
[line 15] Sed quid ago? cur me excrucio? cur me macero?
Cur meam senectam hujus solicito amentiâ?
An ut pro hujus peccatis ego supplicium sufferam?
Immò habeat; valeat; vivat cum illâ.
P.
Mi pater?
S.
Quid, mi pater? quasi tu hujus indige as patris.
[line 20]