Page 497
Act. V. Scen. VIII.
NAƲSISTRATA. CHREMES. PHORMIO. DEMIPHO.
N.
QUis nominat me?
C.
Hem.
N.
Quid istuc turbae est, obsecro,
Mi vir?
P.
Ehem, quid nunc obticuisti?
N.
Quis hic homo est?
Non mihi respondes?
P.
Hiccine ut tibi respondeat,
Qui hercle ubi sit, nescit?
D.
Cave isti quicquam credas.
P.
[line 5] Abi, tange, si non totus ••riget, me eneca.
C.
Nihil est.
N.
Quid ergo est, quod istic narrat?
P.
Jam scies;
Ausculta.
C.
Pergin' credere?
N.
Quid ego, obsecro,
Huic credam qui nihil dixit?
P.
Delirat miser Timore.
N.
Non pol temerè est, quod tu tam times.
C.
[line 10] Egon' timeo?
P.
Rectè sanè; quando nihil times,
Et hoc nihil est, quod dico ego, tu narra.
D.
Scelus! Tibi narret?
P.
Eho tu, factum est abs te sedulò Pro fratre.
N.
Mi vir, non mihi narras?
C.
At.
N.
Quid at?
C.
Non opus est dicto.
P.
Tibi quidem; at scito huic opus est.
In Lemno.
C.
Hem; quid ais?
D.
Non taces?
P.
Clam te.
C.
Hei mihi.