Page 263
Act. II. Scen. II.
SYRUS, SANNIO.
Sy.
TAce, egomet conveniam ipsum, ut cupidè accipiat jam f••xo.
Bene dicat secum actum. Quid istuc, Sannio, quod te audio
Nescio quid concertâsse cum hero?
San.
Nunquam vidi ini∣qu••ús
Certationem comparatam, quàm haec quae hodie inter nos fuit. Ego vapulando,
[line 5] Ille verberando, usque ambo defessi sumus.
Sy.
Tuâ culpâ.
San.
Quid
Agerem?
Sy.
Adolescenti morem gestum oportuit.
San.
Quî potui
Melius, qui hodie usque os praebui?
Sy.
Age, scis quid lo∣quar?
Pecuniam in loco negligere, maximum interdum est lucrum. Hui, metuisti,
Si nunc de tuo jure contulisses paululùm, atque adole∣scenti
[line 10] Esses morigeratus, homo hominum stultissime, ne non tibi
Istuc foeneraret.
Sa.
Ego spē pretio non emo.
Sy
Nunquā rē facies,
Abi, nescis inescare homines, Sannio.
San.
Credo istuc melius
Esse; verùm ego nunquā adeò astutus fui; quin quicquid possem,
Mallem auserrem potiùs in praesentia.
Sy.
Age, novi tuum
[line 15] Animum, quasi tam usque tibi sint viginti minae, dum huic obsequare.
Praeterea autem te aiunt proficisci Cyprum.
Sa.
Hem.
Sy.
Co∣emisse
Hinc quae illuc veheres multa, navem conductam; hoc scio,
Animus tibi pendet; ubi illinc, spero, redieris, tamen hoc ages.
Sa.
Nusquam pedem; perii hercle, hac ille spe hoc incepit.
Sy.
Timet.
[line 20]