Page 197
Actus I. Scen. 2.
Clitipho, Chremes.
Cl.
NIhil est adhuc quod vereare, Clinia; haudquaquam etiam cessant:
Et illam simul cum nuncio tibi hîc ego ad futuram hodie, scio.
Proin tu sollicitudinem istam falsam, quae te excruciat, mittas.
Ch.
Quîcum loquitur filius?
Cl.
Pater adest, quem volui. Pater, opportunè advenis.
Ch.
[line 5] Quid id est?
Cl.
Hunc Menedemum nostin' vicinum nostrum?
Ch.
Probé.