Page [unnumbered]
ACTUS I.
SCENA I.
- lambici Senarij.
Mitio.
STorax, non rediit hac nocte à coena Aeschinus?
Neque servulorum quisquam, qui advorsum ierant?
Profectò hoc verè dicunt, si absis uspiam,
Aut ubi si cesses evenire ea satius' est,
Quae in te uxor dicit, & quae animo cogitat,
Irata, quam illa, quae parentes propitii.
Uxor, si cesses; aut te amare cogitat,
Aut tete amari, aut potare, aut animo obsequi,
Et tibi bene esse soli, cum sibi sit male.
Ego, quia non rediit filius quae cogito!
Quibus nunc solicitor rebus, ne aut ille alserit,
Aut uspiam ceciderit, aut perfregerit
Aliquid? Vah! Quenquamne hominem in animo inst i∣tuere, aut
Parare, quod sit charius, quam ipse est, sibi?
Atqui ex me hic non natus est, sed ex fratre; is adeò
Dissimili studio est, jam inde ab adolescentia.
Ego hanc clementem vitam urbanam, at{que} otium
Sequtus sum: & quod fortunatum isti putant,
Uxorem nunquam habui: ille contra haec omnia,
Ruri agere vitam, semper parcè, duritet
Se habere: uxorem duxit: nati filii
Duo: indè ego hunc majorem adoptavi mihi:
Eduxi a parvulo, habui, amavi pro meo,
In eo me oblecto: solum id est charum mihi.
Ille ut item contrà me habeat, facio sedulò:
Do, praetermitto, non necesse habeo omnia
Pro meo jure agere: postremo, alii clanculum
Patres quae faciunt, quae fert adolescentia,
Ea ne me celet, consuefeci filium:
Nam qui men iri, aut fallere insuerit patrem, aut
Audebit; 〈◊〉〈◊〉 tò magis audebit caeteros.
PUDORE & liberalitar•• liberos
Retinere, satius else credo quam metu.