I. ET hoc opus non est gra∣vis laboris illi qui scit & intelligit, atque non est ma∣teria illius tam chara (cum parva quantitas sufficiat) quod excusari quis possit ut ab opere manum suspendat.
II. Quia est adeo breve & facile, ut meritò dicatur opus mulierum, & ludus puerorum.
III. Age ergo gnaviter, fili mi, ora Deum, lege assiduè li∣bros, liber enim librum ape∣rit, cogita profundè, fuge res evanescentes in igne, quia non habes intentum tuum in his re bus adustibilibus, sed tantum