Plantae enim non tantum sylvestres in Indigenarum censum veniunt, sed & hotten∣ses,
praesertim quae facilè & laetè hìe proveniunt in hortis, & quae in agris satae na∣scuntur.
Animalia quoque tam fera quàm domestica, sive easemper hìc extiterint, sive aliun∣de
devecta, commode hic vivunt & foetus de se producunt. Et hìc quidem Patriae no∣strae
gratulandum est, quòd, cùm omnia ferè ad usus salutares utilia producat, nulla
venenata, nec saeva & truculenta alat, Busone & Colubro exceptis, quorum venenum
non ita noxium hîc ut in aliis Regionibus est.
Idem quoque in Mineralibus observandum est: cùm enim ferrum, cuprum, plum∣bum,
argentum & aurum in variis locis reperiantur; alumen quoque, vitriolum & sal
commune ex aquâ, marinâ & multae etiam terrae & lapides, quae salubris usus sint,
nullibi tamen, quod sciam, videre estarsenicum, aliave quae perniciosa sunt.
Postquam itaque tot Plantae, tot Animalia & tot Mineralia Medici usûs in Patriâ
nostrâ reperiuntur, Medicinam certe nostram Indigenam ad multos ex morbis nostris
curandos sufficientem admiserit is, qui meminerit plurimos morbos tam ab antiquis quàm
modernis Medicis ferro, & igne & diaetâ (ut suprà traditum) curari.
Exotica certè quisquis accuratè ponderaverit, is ea plerumque ex eo genere reperiet,
cui (ut ait Philosophus Latinus) non ex naturâ suâ sed ex opinione nostrâ magni∣tudo
est. Sanè debita est humorum nostri corporis temperies, seu 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, quae sa∣nitatem
facit, sicut eorundem praeter naturam dispositio morbum. Eos autem ad tem∣periem
& citiùs & tutiùs & jucundiùs multo reducunt, quae familiaria & amica nostrae
naturae sint, ut quae solo & coelo cum eo conveniunt, qualia Indigena sunt: ea enim com∣modiùs
à naturâ nostrâ subigi & confici possunt. Illa verò exotica, licet pretio vel
raritate commendabilia sint, saepe nullas, vel exiguas vires habent, easque à naturâ no∣strâ imò saepe sititia, saepe carie & situ corrupta sunt.
Optandum ergo esset (cùm multa ex istis exoticis parùm, aut nihil juvent, imò
multùm si non noceant) ut clarissimi quique in Medicinâ faciendâ viri Indigena Medi∣camenta
magis in usum rèciperent, quae & nullo aut facili pretio haberi possint, cum
exotica non parùm damni patrimoniis inferant. Certè sperandum esset multos tunc
morbos curabiles fore, qui nunc, quòd minùs proportionatis Medicamentis oppugnen∣tur,
non cedunt remediis, & tanquam deplorati & incurabiles prognostico relin∣quuntur.
Et si minùs apud cos possint nostra vota, humanitas cerè & Christiana pietas pau∣peribus
& egenis nos succurrere jubet, quibus non adsunt sumptus pro peregrinis illis
emendis, ut vel in illorum gratiam recipienda sit Medicina Indigena, ex qua multum
emolumenti percepturi sunt illi, cùm familiaria illorum naturis remedia passim ferè gra∣tis
reperiantur.
Nec timere debent Pharmacopaei, ne, si admittantur semel Indigena, de eorum lu∣cro
sit actum; longè enim aliter se res habet. Pauci nunc sunt, qui sumptus in vale∣tudinem
necessarios impendere possunt; tunc autem omnes poterint, nec amplius Ve∣tulas,
Circumforaneos et Empiricos quosque consulent, sed Medicos veros et doctos
adibunt; qui pro iis Medicamenta (ut moris est) apud Pharmacopaeos praescribent, qui
proinde, licet minore pretio pharmaca sua vendant, ex minore sanè impenso majores
reditus habituri sint.
Medici autem illud boni inde consecuturi sint, quòd de Medicamentorum operationibus
futuri sint certiores, cum pauca eaque recentia praescribant, quorum vires illis exploratae
sint: nec metus est à succedaneis, quae peregrinis saepe male à Pharmacopaeis substituuntur.
Atque hae me rationes movebant, ut Medicinam Indigenam exponerem, ut reprae∣sentata
Indigenorum Medicamentorum copiá, tum eorum etiam convenientiâ in mor∣bis
cujusvis Regionis curandis, peritiores ad ea in praxi adhibenda excitarem. Hoc si
minùs possim, aliquem saltem usum mihi et aegris, qui me vocant, inde derivarem.