tribus lineis comprehensam, sed & has tres
lineas tanquàm praesentes intueor. Quòd si rem
sic habere tueberis, vel actus intellectionis &
intuitionis in unum confundes, cum tamen idem
distinctos esse subinnuas, vel si sunt plures, ne∣cesse
est hic post illum exeratur, quemadmodum
etiam Chiliogonum seu Myriogonum apprehen∣di
poterit, eo duntaxat apprehensionis discrimi∣ne,
quòd alterum per imaginationem citiùs at∣que
faciliùs quàm alterum effingamus; cum tres
Trianguli lineae primo intuitu, anguli autem My∣riogoni
gradatim perlustrentur. Quòd si cor∣pus
animo conciperes, conceptique superficiei
partem unam post aliam ita distribueres ut mille
angulos prae se ferret, integram tunc ipsius My∣riogoni
picturam per imaginationem tibi exhibu∣isti.
Quid verò demùm absurdi foret, siquidem
actum quo apprehendamus Triangulum esse figu∣ram
tribus lineis contentam, & actum quo quasi
tribus lineis constitutam intueamur, unum esse
judicaremus? quàm primùm enim Triangulum
talem figuram esse apprehendamus, nobismet
ut talem imaginationis operâ repraesentemus. Sed
de hac re plus satìs; ad summam j••m definiti∣onem
deveniamus, quae, ni falleris, Ideae tantae
tuae quanta sit summi ipsius Numinis, miraculum
liquidò evincat; Dei nomine intelligo substantiam
quandam infinitam independentem, summè intelli∣gentem,
summè potentem, & à qua tum ego ipse,
tum aliud omne si quid aliud extat, quodcun{que} extat,
est creatum. Atque sanè omnia ista rectè intel∣ligis,
attamen nos s••e deludimur, cum enim ef∣fulgentissima
tam immensae Ideae repraesentatio∣ne
beares, quid hoc, nisi Deum, ut verè est,
rem non definiendam definire, & cujus propte∣reà,