Page 117
CAP. X. Veracitas S. Ignatii defenditur. Quid sit 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 explicatur. Epistolae S. Pauli ad Ephesios natura sin∣gularis describitur. Vera lectio & Autoris, & Inter∣polatoris asseritur. Autor Epistolarum non dicit se Christum in carne vidisse. Graeci codices omnes, & Veterum Excerpta 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 non 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 agnoscunt. Ruffi∣nus & Librarii textum corrupisse malè dicuntur. Hieronymi autoritas in vertendis Graecis tanta non est, ut Graecorum omnium Codicum fidem in dubium vocet. Hugonis Grotii explicatio defenditur. Quae habentur in Epistolâ de Stellâ Magis visâ temere scri∣pta non sunt. Eadem plurimi in Ecclesiâ sequuti sunt. Christum edisse & bibisse post resurrectionem non malè asseritur.
CApite XIX ad alia procedit à veracitate & rerum divinarum cognitione aliena; qnae quidem tria sunt, quorum duo ab Interpolatore, unum à nostro profert. Quod è nostro affert hoc est, Scripsisse eum falsò ad Ephesios Paulum Aposto∣lum in omni Epistolâ memoriam eorum facere in Jesu Christo. An haec autem falsò scripta sunt? non credo: quomodo probat Vir doctissimus? nè uno quidem verbulo. Siccine decet Christianum falsitatis anti∣quissimum Scriptorem insimulare, & accusationis nullam omnino rationem reddere? Fecit hoc ante eum Blondellus, Objectionem nudâ quaestione proposuit, An verè de Ephesiis scriptum, 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉; quaerit an verè, subindicat falsò scriptum; in quo falsitas consistit non ostendit. Mentionem fecisse Ephesiorum