Page 31
CAP. IV. Argumentum Adversariorum à testimoniis adversus Igna∣tiana expungitur. Stichometriam non esse Nicephori Patriarchae. Et Nicephorum & Anastasium Ignatii Epistolas admisisse. Stichometriae autorem non condem∣nare Ignatii Epistolas. Defensio responsionis Ham∣mondi. Non probari suppositionem ex nudo titulo Apocryphorum. Non ex reliquis qui cum Ignatio numerantur. De Hermae Pastore Veteris Ec∣clesiae judicium. Consensus Nicephori & Gelasii fru∣stra obtenditur. Decretum sub Gelasii nomine editum ipsius esse non videtur. Defensio Usserii ab objectioni∣bus Dallaei vindicatur. Responsio nostra illis Hammondi & Usserii superaddita. In Stichometriâ sub Ignatii nomine non Epistolas sed 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 intelligi. De Indiculis: itémque de Didascaliis, & Constituti∣onibus Apostolicis brevis dissertatio.
UT hoc externum Argumentum à Testimoniis petitum vim eam quâ pollet obtineat, & illibatum conservetur, haud meliori me∣thodo uti me posse sentio, quàm siea omnia quae Adversarius ad ipsum labefactandum excogitavit, porrò examinanda proponam. Observo autem ea ad tria capita commodè reduci, & in hunc ordinem luculenter re∣digi posse. Primò, ille etiam Testimonia adducit, quibus suam de suppositione Epistolarum sententiam con∣firmet. Secundo, Testes nostros, ab Hammondo priùs adductos, ve∣tustissimos praecipuè, rejicit; aut invalidum planè eorum testimoni∣um reddere sigillatim conatur. Tertiò, Argumentum à testimonio