Page 550
CAP. XV. De fallacia petitionis principii.
POst fallacias penes quas peccant argumenta peccantia in forma, di∣cendum est de fallaciis penes quas non peccant argumenta sophisti∣ca, sed penes quas peccat Opponens in arguendo contra Respon∣dentem. Quarum prima est Petitio principii, quae tunc accidit quando opponens quamvis inferat conclusionem quam intendit, tamen non potest convincere respondentem, eo quod accipit quod debet pro∣bare. Et dicitur petitio principii, non quia accipit illud idem quod debe∣ret inferre, tunc enim ••uilla esset apparentia. Sed dicitur opponens petere principium, quando accipit aeque ignotum, vel minus notum illo quod deberet inferre. Et propter hoc potest respondens petere proba∣tionem assumpti quousque accipiat aliquid notius.
Fit autem ista fallacia multis modis. Uno modo quando arguitur à nomine synonymo ad synonymum; sicut sic arguendo, Marcus currit, ergo Tullius currit; statim enim accipitur aliquid aeque ignotum cum conclusione inferenda.
Alius modus est quando arguitur à definitione exprimente quid no∣minis ad denf••••tum; vel è converso: & hoc, quia in omni disputatione debent supponi significata vocabulorum. Unde patet quod hic est peti∣tio principii, Ignis est productivus caloris, ergo Ignis est calefactivus.
Alius modus est, quando arguitur ab una convertibili propositione ad aliam, quarum neutra est prior v••l notior alia; ficut hic, Nullus Musicus est Grammaticus, ergo Nullus Grammaticus est Musicus. Unde universaliter, quando sumitur aeque ignotum vel ignotius ipsi re∣spondenti quam sit conclusio inferenda, tunc est petitio principii.
Sciendum est tamen, quod quamvis respondens non possit convinci per rationem, dum accipitur aeque ignotum vel ignotius, potest tamen per authoritatem convinci si velit authoritatem recipere. Sicut si re∣spondens non volens negare authoritatem aliquam neget istam, Mar∣cus currit; quamvis opponens sic arguat, Tullius currit, ergo Marcus currit, non convincit eum: si tamen ostendat istam, Tullius currit, in authore quem non vult negare convincet eum sufficienter; & ita de aliis est.