CAP. LIV. Pertractat de relativis secundum contrariam opinionem praecedenti.
HActenus dictum est de relativis secundum opinionem quae mihi videtur esse Aristot. nunc dicendum est de relativis secundum opinionem contrariam praecedenti. Unde ponit haec opinio quod quaelibet relatio est res distincta realiter à suo fundamento; ita quod ponit quod similitudo, qua Socrates albus est similis Platoni albo, est quaedam res realiter & totaliter distincta à Socrate & ab albedine quae fundat eam similitudinem. Et consimile est de paternitate & filia∣tione & omnibus aliis quae ponuntur in genere relationis. Unde quam∣vis illud vocabulum fundamentum relationis non sit verbum Philoso∣phicum secundum Philosophiam Aristot. tamen dicunt quod quaedam relatio habet fundamentum & terminum à quorum utroque realiter di∣stinguitur; quod probatur multipliciter.
Primo quia est distinctum praedicamentum, igitur. Item albedo po∣test manere ••ine similitudine, ergo albedo non est similitudo. Item si relatio esset eadem cum suo fundamento; sicut fundamenta sunt in di∣versis praedicamentis, scilicet substantiae qualitatis & quantitatis; ita aliquae relationes essent in praedicamento qualitatis, aliquae in praedica∣mento substantiae, & aliquae in praedicamento quantitatis, & ita relatio non esset distinctum praedicamentum. Item, per idem fundamentum So∣crates albus est similis Platoni albo, & dissimilis Socrati nigro: si ergo relatio esset eadem cum suo fundamento, similitudo & dissimilitudo es∣sent eadem res; & per consequens non essent distinctae relationes. Item si relatio esset eadem suo fundamento, & ad fundamentum est motus, sicut ad albedinem est motus, ad relationem esset motus; quod est con∣cra Philosophum 5. Phys. Item unitas universi consistit in ordine partium; si ergo relatio non est alia res, ille ordo non erit alia res, & ita universum non esset unum. Item divisis partibus componentibus ali∣quando manent partes, & non manet unio, ergo unio est alia res à par∣tibus. Item in natura sumpta à verbo non est aliud absolutum, quin