〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 Dioscoridi l. 3. c. 164. forte sic dicta ab 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, auxilio seu remedio, cum ejus radices dys∣entericis & ruptis auxilio sint. Plinio l. 27. c. 4. Alcea. Generi silvestrium Malvarum Dioscorides, qui unius meminit, adscripsit.
Quae inter se affines sunt plantae jure merito quasi catenâ quâdam connectuntur, atque hinc Alcea & Althaea de necessitate ordinis Malvam consequentur. Alcea igitur, authore Diosco∣ride, Malvae est tantum species silvestris, habens folia fissa ad Verbenacae foliorum similitudinem. Ex sententia autem nostra Malva est planta emolliens, pentapetala, seminibus multis circu∣lariter seu rotatim cingentibus stilum in medio nutritivum donata; hisce pariter conditionibus praedita est Alcea; ergo à sine ultimo Alcea potest dici Malva, nec omnes Alceae species habent folia fissa, ut vult Dioscorides; excipiuntur enim Alcea montana rotundifolia Columnae & Alcea villosa Dalpii. quorum folia ima sunt Malvae modo totunda, etiamsi superna earundem folia sint tenuiter laciniata & fissa. Quicunque igitur Malvam Alceam, & Alceam Malvam dixerit, per me non stabit. Cum autem veteres, & ipsos sequentes neoterici Botanici, ad du∣plex caput Malvam & Alceam reduxerint, quia diverso nomine gaudent, nos Alceam hoc cap. XV. explicabimus, non obstante conformitate Malvae cum Alcea in partibus essentialibus, praecipue floribus & seminibus: easdem jungant qui voluerint, parvo discrimine refert.
- ...Alcea
- ...Frutex
- 1. Folio rotundiore incano, nobis. Althaea frutex, Lob. Ger. Althaea frutex prima, Clus. Hist. Althaea fruticans Hispanica, Eyst. ☉
- 2. Syriaca, nobis. Althaea frutex secunda, Clus. Hist. ☉
- ...Herba
- ...Perennis
- 3. Vulgaris, nobis. Alcea vulgaris, Dod. Ad. Lob. Lugd. Park. Malva Verbenaca, Ger. ☉
- 4. Folio rotundo laciniato, nobis. Alcea peregrina, Clus. Hist. Alcea rotundifolia laciniata, sive Malva montana, Col. ☉
- 5. Cannabino folio, nobis. Alcea Cannabina, C. B. P. Alcea Cannabina vel Pentaphylli folio, J. B. Chabr. ☉
- ...Annua
- 6. Villosa seu hirsuta, nobis. Alcea villosa Dalpii. Lugd. ☿
- 7. Pharnambucana Carpini folio flosculis minimis luteis semine compresso simplici rostro donato, nobis. Althaea Carpini foliis floribus luteis, Bec∣con. Malva annua de Pharnambuca, Jacobi Zanoni. ☿
- 8. Virginiana Carpini foliis flosculis minimis luteis semine triangulari duplici rostro seu aculeo praedito, nobis. ☿
- ...Frutex
1. ALcea frutescens folio rotundiore incano, nobis. Althaea frutescens folio rotundiore incano, C. B. P. Althaea frutex, Lob. Ger. Althaea frutex prima, Clus. Hist. Althaea fruticans Hispanica, Eyst. Haec Alcea, non Althaea cum caeteris authoribus, nobis dicitut, quia semina rotatim seu circulariter cingentia stilum nutritivum gerit, non autem capsulas plurimis loculamentis distinctas ut volumus nos. Haec, inquam, Alcea in arbusculae proce∣ritatem excrescit, ob id arborescens dicta: est enim stipitibus lignosis, firmis, cortice tomentoso vestitis; folio Malvarum minorum magnitudine, alias leviter sinuato, alias Althaeae modo in nonnihil oblongas lacinias diviso & caeso, candicante, lanuginoso, pediculis satis longis, vil∣losis nixo: ex quorum alis exoriuntur flores Malvae vulgatioris surrectae pares, purpurascen∣tibus unguibus & ad fundum hirsutis, folioso & hirsuto calyce, in quo postea orbiculus circi∣natorum seminum nigricantium pellicula alba contectorum succrescit.
2. Alcea arborescens Syriaca, C. B. P. Althaea frutex secunda, Clus. Hist. Non minus tamen