5. Narcissus juncifolius praecox major, Swert. Hic à foliis junceis & flore majore simplici perjucunde odorato, & ineunte Vere sese expandente, facile à caeteris Narcissis juncifoliis dis∣cernitur: quaternos edit flores, luteos, majores; calicem etiam luteum: radix intus alba, ex∣tra tunicâ nigrâ tecta.
6. Narcissus major juncifolius, Eyst. Narcissus hic major juncifolius, praecox dictus quia ante alios juncifolios Narcissos floret, caule exit unico rotundo, erecto inter folia (sicut re∣liqui Narcissi;) juncis laevore, flexibilitate, viriditateque simillimo: polyanthos autem est, & totus floribus luteis, odoratis, circinatis quasi, effusus: ejus bulbus maior cum pluribus aliis bulbillis adnatis, atque capillamentis pluribus, ex bulbo illo majore deorsum sparsis cernitur Huc pertinent Narcissus major, minor, & minimus juncifolius Eyst. & reliqui juncifolii ci∣tati in Pinace Bauhini.
7. Narcissus juncifolius luteus minor, C. B. P. Narcissus juncifolius minor, Dod. Cam. Clus. Hist. Hic parvitate floris à priore differt, atque ejus flos odoratior; caetera cum praedicto con∣venit. In plerisque humentibus herbosis & montosis Hispaniae locis gignitur.