1. GLadiolus maximus Indicus, C. B. P. Gladiolus maximus flore rubro incarnato Pro∣montorii bonae spei, Swert. Hic radicem habet forma radicis Rapae majoris inversae pluribus reticulatis tunicis involutam, ex cujus parte inferiore & latiore demittuntur fibrae plurimae, & ex parte superiore in collum tenuius desinente protruduntur folia dena, duodena, atque ex eorum medio exit caulis cubitalis interdum bicubitalis; in cujus summo fastigio, ad pedalem circa longitudinem prodeunt ex geniculis flores satis grandes, hexapetali, ex rubro incarnati, aliorum hujus sortis florum more; quibus singulis evanescentibus succedunt ca∣psulae triangulares, tribus loculamentis distinctae seminaque aliorum modo, sed magna in sin∣gulis continentes.
2. Gladiolus major Bizantinus, C. B. P. Gladiolus Bizantinus atropurpureus, Swert. Hic floribus, capsulis, seminibus & reliquis partibus convenit cum priore; sed floribus atropurpu∣reis praecipue, & à priore, & reliquis distinguitur.
3. Gladiolus major radice oblonga flore albo, nobis. Gladiolus flore albo, Swert. Hic convenit cum prioribus & caeteris sui ordinis in omnibus partibus, excepta radice, quae habet formam oblongam, atque eo nomine à caeteris distinctu facilis est.
4. Gladiolus major floribus uno versu dispositis, C. B. P. Gladiolus, Dod. Gladiolus Narbonen∣sis, Lob. Xiphion minus, Clus. Hist. Pan. & de rarior. Victorialis rotunda, Eyst. Gladiolo huic folia sunt oblonga, compressa, angusta, paululum in superficie striata, gladii laminae modo mucronata, Iridis foliis multo angustiora: caulis laevis, teres, cubito longior, circa cujus sum∣mum flores sex aut septem, ordine supra seinvicem ad unam caulis partem digesti, & geniculis singulis adhaerentes, quorum singuli ex sex petalis conflantur, colore purpurorubentes, splen∣dentes (vel quod tamen raroaccidit) albicantes: hisce singulis subveniunt singulae capsulae in rotundum oblongae, putamine Amygdalae majores, tribus loculamentis exsiccatae hiantes; in quorum singulis plurima continentur semina oblonga, paleacea: radix rotunda, tuberosa, intus dura, extra reticulato cortice obvoluta, gemina, altera super alteram insidens, quorum supe∣rior Veris initio minor ac vegetior, inferior major sed flaccidior, qui paulo post perit in plures sese subinde multiplicans. Frequens in Hetruria in editis fruticosis & herbosis locis in comi∣tatu Goretiensi, in pratis & arvis inter sentes illic.
5. Gladiolus minor floribus uno versu dispositis, C. B. P. Gladiolus minimus, Ad. Lob. part. 2. Hic priori in omnibus accedit, floribus concoloribus at minoribus, uno itidem versu digestis, in pedali gracili caule: foliis pariter duplo minoribus: radix pariter minor. Provenit in eri∣cetis & neglectis intra septa Chambort sitis vix quingentis passibus à dicto palatio. Flo∣ret Aprili & Maio, & aestate semina perficit, si quando id praestat, propter rependi facultatem ei concessam.
6. Gladiolus utrinque floridus, C. B. P. Gladiolus, Matth. (cui & Gladiolus segetalis & lin∣gua cervina Apulcii) Caes. Lugd. Gladiolus utrinque floridus, Dod. Hic in omnibus cum