Page 186
1. FRagaria vulgaris, C. B. P. Fragaria fructu rubro, Eyst. Fragaria, Matth. Trag. Fuch. Dod. ut. Gesn. Hort. Lob. Icon. Lugd. Ger. Inter herbaceos fructus Fraga quoque lo∣cum obtinent, quorum herba pediculos tenues & hirsutos, quandoque lanuginosos à radi∣cibus promit, quorum alii folia, alii flosculos proferunt, deinde à caulibus, eorumque ge∣niculis fibras quasdam proserpentes demittunt in terram, quibus seipsam multiplicat: fo∣lia autem in uno pediculo terna, oblonga, lata, per circumferentiam serrae modo incisa, su∣perius virentia, hirsuta, aspera & rugosa, inferius albicantia, quorum singula majora & latiora quam Pentaphylli folia: flores plurimi ab uno pediculo exeunt albidi, pentapetali; multis staminulis luteis medium floris occupantibus, atque singulos flores singula subsequuntur Fraga granulatim & rotatim seu conglobatim coacervata, exterius granulis exasperata, exiguis Moris quodammodo similia, colore rubentia, quandoque candida, gustu vinoso, sua∣via, quorum interior pulpa mollis, humida, & alba, ex multis vesiculis pelliculatis conflata, singulis singulos acinos arillosve, id est grana pusilla in se continentibus, ex quibus satis de novo tota planta individua renascitur: radix diuturna seu vivax, subnigricans, multis fi∣bris capillata. Fragaria vulgaris est vel fructu rubro, albo, vel medio inter rubrum & album. Fragaria Anglica duplici petalorum serie, nobis. Haec duplicem aut triplicem habet petalorum seriem in singulis floribus, quibus singulis succedunt Fraga elegantis rubicundi coloris. Na∣scitur in silvis opacis, nec non in dumetis, passim in montibus, non raro in collibus & silvis, sed magis proficit in hortis. Fragaria bis fructum ferens, C. B. P. Fragariae genus in Alpi∣bus, Caes. Haec in Bargeis Alpibus visa fuit bis in anno fructificans, Vere scilicet & Autumno; ejus fructus modice compressus & striatus est, sapore Rubi Idaei: omnes Fragariae postquam fructum perfecerint, alios cauliculos ferunt tenues ac simplices, quorum cacumina ad ter∣ram inclinata radicant & folia producunt, quo modo veluti sobole propagantur. Expetun∣tur in cibis Fraga, quorum gratia ubique terrarum in hortis coluntur.
2. Fragaria major fructu parvi Pruni magnitudine, C. B. P. Fragaria magno fructu, Eyst. Haec folia habet majora, rugosiora, hirsutioraque, fructum majorem, parvum Prunum magni∣tudine aequantem.
3. Fragaria Virginiana fructu coccineo, nobis. Folia habet majora, glauca, profundius la∣ciniata, longis pediculis insistentia & longius latiusque per terram strata: fructum gerit satis magnum, esu gratum.
4. Fragaria major vesca flore herbaceo, fructu spinoso, nobis. Fragaria arborea flore her∣baceo, Jacob. Zanoni. Haec folia tergemina profunde serrata vulgaris more habet, sed majo∣ra & hirsutiora, seu magis incana; ex meditullio foliorum inferiorum, coacervatim è terra ortorum, protruditur cauliculus rectus, ligneus quasi, & cubitum altus, qui sursum versus dividitur in binos, aliquando ternos ramusculos, umbellatim quasi dispositos, & ex no∣dis ramusculorum foliola similia inferioribus quoad figuram gerit, sed minora, quae non obser∣vantur sic disposita in Fragaria vulgari: in summis ramusculorum fastigiis proveniunt flo∣sculi herbacei, ejusdem quasi coloris cum foliis, in quorum medio producuntur fructus in∣ter rubrum & viridem colorem, multis hispidis viridibus pilis scatentes, forma accedentes ad conum, seu potius in figuram coniformem fastigiati sunt.