CAP. IX.
Responsum ad Objectionem de Omni-praesentia. Il∣lam non magis nobis, quam Iudaeis Templi rationem adimere; neque omnem Dei pre∣sentiam a nobis Templis adstrictam; sed spe∣cialem ejus modum. Quomodo hic modus di∣ctus in sacris literis: item aliter objectis respon∣sum.
ULtimum mihi restat sternendum agmen; quod sub Omni-praesentiae vexillo. Ubi{que} ais esse Deum, & ex sacris literis nos doceri, non habitare eum in Templis manufactis. Recte. Agnos∣co quod ex sacris literis; at vero hoc idem sub lege dictum aio, & de Templo Solomonis, quod tamen non negaveris fuisse Templum. Non magis igitur nobis adimit rationem Templi, quam il∣lis adimebat. Nam. 1. Reg. 8. v. 27.
An revera, in∣quit Solomon, habitaret Deus in terra? ecce Caeli ipsi, & Caeli Caelorum non capiunt te: quanto minus Domus haec quam aedificavi.Attamen ipse supra v. 13.
Plane, inquit,aedificavi tibi Domum Habitaculi, stationem, in qua resideas in secula.Et Deus ipse de Tabernaculo, in cujus locum subijt hoc Tem∣plum,