Page 7
CAP. III.
Ostensum, haec rerum sanctarum discrimina, non tantum sub Lege fuisse olim, sed & hodie sub Evangelio. Illis Naziraeos, Levitas; Oblationes, Sabbata, &c. Templum: nobis Clerum nostrum, nostras Decimas, &c. Ecclesias, Dies dominicos.
SED de sanctitatis Efficiente satis: jam por∣ro videamus de Existentia; uae secunda propositi mei pars: & cui fidem videor mi∣hi facturus ex singularum specierum exemplis, tam in Lege, quam in Evangelio. In lege Perso∣nae sancti erant, tum Ordinarij, Levitae; tum ex∣traordinarij, Naziraei: hi pro tempore Deo sepa∣rati, ejusque facti. Omnibus enim diebus
Nazi∣raeatus sui,inquit Dominus ad Mosen,
Naziraeus Sanctus est Jehovae.Isti vero in perpetuum Deo addicti, eique manicipio dati.
Separabis,inquit,
Levitas e medio filiorum Israelis, ut sint mei Levitae.Audis hic jus Dei peculiare? audi etiam sancti∣tatem.
Quo die,inquit,
percussi omne primogeni∣tum in terra Aegypti, sanctificavi illa mihi: assumpsi autem Levitas pro omni primogenito in filijs Israelis.Et Ezrae 8. 28.
Vos,inquit
Esra(Levitas autem alloquitur, non tantum Sacerdotes)
Vos,inquit,
estis sancti Jehovae, & haec instrumenta sunt sancta,&c. quod ne suspiceris ad solos Sacerdotes dic∣tum, parem scias adfuisse numerum Levitarum & Sacerdotum, ex utroque ordine duodecim, V. 24. Porro, Res sanctae erant, quas supra attuli,