Page 46
CAP. X.
Proprietates duae Rerum sanctarum expositae; & finis huic disserationi impositus.
CErnis ita{que} ut triplicis responsi scuto me, caussam{que} mean obtegerim: primum praeci∣pue repellendo, & frangendo erat advorsae manus impetum, duo postrema magis eludendo. Ita tandem in vanum dedi, quot quot in Sanctitatem missa tela objectionum; adeo{que} plene ipsam as∣sertum ivi Personis, Rebus, & Circumstantijs Re∣rum Nunc, quae ultima restat propositi mei pars, de Proprietatibus agendum hujus Sanctitatis re∣lativae: quas quidem duas explicabo, Discrimi∣nationem, & Praestantiam. Discriminatio est, qua res in aliquo genere sanctae discriminantur ab ali∣js in eodem genere rebus. Praestantiam voco Dig∣nitatem, rebus Sanctis a Sanctitate adscitam. Dif∣ferre autem res Sanctas a non Sanctis, & commu∣nibus, adeo per se clarum est, ut a me illustrari non sit opus.
Id docet rebus Sanctificatis a separati∣one data appellatio, docet ipsius Dei vox ad Mosen di∣centis; Ego sum Jehova Deus vester, qui discrevi vos a populis, ut sitis mei,id est, sancti sitis. Idem deni∣{que} postulat ingenium alterius proprietatis, quam huic sociam dedi. Differt enim quod praestat: at praestare res Sanctas communibus, & sublimita∣tem quandam ex Sanctitare adipisci, manifestum est; quia Dei sunt. Nam quae eatenus spectantur, prout in alicujus sunt Dominio; ea dignissima