longo post linquis intervallo, quàm ex caufis, quarum Ipse Author es aestimare velis, à Clementia Tua demisse obsecramus. Enimvero, ut taceamus ingentia dona in literatos jugiter collata, tum praeclara ista, quibus, und cum forulis nostris tantùm non succumbimus, volumi∣na, novis nos urges & oner as gratiaum argumentis, beneficia beneficiis pertegis, & quo majus plenè exco∣gitando non poteras, Teipsum donas. Quo quidem in∣troeunte, videtur Bibliotheca nostra, Vestrae veluti Magnitudinis aemula, augustiorem multò speciem in∣ducere; & ne quid adventûs defit solennitati, sponte sedibus suis se movent minorum gentium Heroes, cer∣tatìm ad unum omnes assurgunt, & facto agmine in angustias ruunt, ut Tibi locum officiose cedant. Quos inter Antesignanus CAESAR, Britannorum olim hostis acerrimus, herbam Tibi promptissimè porrigit, priorem lubens agnoscit, & serò tandem intelligit difficilem fuisse de Insula nostra victoriam, utpote quae Tui si∣miles, & Te tulerit. Sed defunctorum istae gratu∣lationes, & superstiti etiamdum Principi minùs ac∣commodatae: Quòd verò per or a hominum domi forisque volitas, quòd celebria Tua dicta, & res palàm gestae, omnium oculos aurésque trahant, & tanquam syderum influxus ubique praestò sint, id imprimis Excellentissi∣mae Heroinae MARGARETAE Tuae, tum fidelissimo Il∣lius Interpreti meritissimò ferimus acceptum. O factum bene ut quae posteris aeternum profutura sunt, ab oculatâ teste, & individuâ rerum Tuarum Sociâ exarata transmitterentur; ut quae orbe Terrarum con∣scio perpetrata sunt, linguâ gentibus communi celebren∣tur; ut totius denuò Europae Magnates Novo-Ca∣strii Vitam tanquam virtutis omnigenae Exemplum, legant, suspiciant, imitentur. Quod nostrum est inter∣ea, DEUM Opt. Max. suppliciter oramus, Ut aetati