Letters and poems in honour of the incomparable princess, Margaret, Dutchess of Newcastle.

ILLUSTRISSIMA MARCHIONISSA,

ETsi nobis in more familiarius nihil est, quàm ut homines omnes eruditionis, & virtutis famâ florentes, curâ, studióque nusquàm non prosequa∣mur: singulari tamen, & praecipuo quodam impetu non modò gloriae tuae favemus, verumetiam Excellentissimam Heroinam, tanquam Coelo delapsam Sibyllam venera∣mur. Quippe foemineae sortis egressa terminos, longè ultra mundum muliebrem sapis, & quicquid uspiàm Egregium, aut Divinum est intra mortales, id tuo Tibi jure vindicas. Sive stas in acie, sive exerces tribu∣nalia, sive Carmen fundis, sive nodos explicas, nusquàm haeres, nusquam succumbis, Dux, Miles, Senator; Poeta, Philosophus, ac (ut verbo expediamus) Una om∣nium instar. Tot igitur, & tantas, & tam exquisitas animi dotes admirata Cantabrigia nec tacere facilè nec ulteriùs se continere potest, quin exclamet.

O Soror, ô doctum quae sola es Foemina Nomen! (carmen enim effluit imprudenti.) Quod nisi nolueris, interrogare Te porrò cupimus, Ista tam laetae indolis, Page  14 tam felicis ingenii, tam excelsi judicii flamma quo prî∣mùm incensa Numine, quibus adjuta flatibus, aut e∣nutrita fomitibus effulget? An virili veste induta Marchionissa annos fortasse aliquot, idque Athenis inter Philosophos delituisti? An Regina rerum Phi∣sophia (quae virorum conspectum verecundè fugit) soli Tibi se visendam exhibuit, virgineósque sinus omnes exposuit? An denique tuis in Aedibus sedem posuêre Gratiae, ne dubitemus alibi jam in Angliâ, quàm Can∣tabrigiae, vel Oxonii tertiam vigere Academiam, ubi dictata, instillatáque Tibi ab Apolline Oracula, quasi sitientibus auribus ebibamus? Sed quoniam Te vel con∣ditio Naturae, vel modestiae stola cohibet à Rostris, & Cathedrâ, Libros edis, quos partìm nuncupas, par∣tim dono Sororibus Academiis mittis. Nos quidem de magnitudine & animi, & beneficii tui Nobis gra∣tulamur, geminúmque munus in Sacrario Sapientiae re∣ponimus, ut in Sexûs honorem evolvant Posteri, habe∣ántque quod Socraticarum omnium, & Pythagorea∣rum Mulierum fragmentis praeferant.

Dat. Cantab. è frequenti Senatu, quinto Idus Julii 1663.

Amplitudinis, & honoris vestri studiosissimi Procancellarius, reliquus{que} Senatus Acad. Cant.