ILLUSTRISSIMA MARCHIONISSA,
ETsi nobis in more familiarius nihil est, quàm ut homines omnes eruditionis, & virtutis famâ florentes, curâ, studióque nusquàm non prosequa∣mur: singulari tamen, & praecipuo quodam impetu non modò gloriae tuae favemus, verumetiam Excellentissimam Heroinam, tanquam Coelo delapsam Sibyllam venera∣mur. Quippe foemineae sortis egressa terminos, longè ultra mundum muliebrem sapis, & quicquid uspiàm Egregium, aut Divinum est intra mortales, id tuo Tibi jure vindicas. Sive stas in acie, sive exerces tribu∣nalia, sive Carmen fundis, sive nodos explicas, nusquàm haeres, nusquam succumbis, Dux, Miles, Senator; Poeta, Philosophus, ac (ut verbo expediamus) Una om∣nium instar. Tot igitur, & tantas, & tam exquisitas animi dotes admirata Cantabrigia nec tacere facilè nec ulteriùs se continere potest, quin exclamet.
O Soror, ô doctum quae sola es Foemina Nomen! (carmen enim effluit imprudenti.) Quod nisi nolueris, interrogare Te porrò cupimus, Ista tam laetae indolis,