2. Utque corpori ferrum, sic oratio animo non ictu m•• gis quàm mo••â imprimitur.
3 Hic ille mecum auctoritatibus agit, ac mihi ••x Graecis orationes Lysiae ostentat, ex nostris, Gracchorum Catonisque, quorum sanè plurimae sunt circumcisae & b••eves.
4. Ego Lysiae Demosthenem, Aeschinem, Hyperidem•• multosque praeterea Gracchis, & Catoni, Pollionem•• Caesarem, Caelium, & imprimis Marcum Tullium oppo∣no, cujus oratio optima fertur esse, quae maxima.
5. Et hercule, ut aliae bonae res, ita bonus liber quisque melior est, q••o major.
6. Vides ut statuas, signa, picturas, hominum denique, multorumq••e animalium formas, arborum etiam, si modò sint decorae, nihil magis quàm amplitudo commendat.
7. Idem etiam orationibus accidit: q••in etiam volumi∣nibus ipsis auctoritatem quandam & pulchritudinem ad∣jicit magnitudo.
8. Haec ille, multaque alia, quae à me in eandem sen∣tentiam solent dici, ut est in disputando incomprehensibilis & lubricus, ita eludit, ut contendat hos ipsos, quorum ora∣tionibus nitar, pauciora dixisse, quàm ediderint.
9. Ego contrà puto.
10. Testes sunt multae multorum orationes, & Cicero∣nis pro Murena, pro Vareno; in quibus brevis & nuda quasi subscriptio quorundam criminum solis titulis indicatur.
11. Ex his apparet, illum permulta dixisse, cùm ederet, omisisse.
12. Idem pro Cluentio ait se totam causam veteri insti∣tuto solum perorasse, & pro Cornelio q••atriduo egisse; ne dubitare possimus, quae per plures dies, ut necesse e∣rat, latius dixerit, postea recisa, ac purgata, in unum li∣brum, grandem quidem, unum tamen, coarctasse.
13. At aliud est actio bona, aliud oratio.
13. Scio nonnullis ita videri, sed ego (forsitan fallor) persuasum habeo, posse fieri, ut sit actio bona, quae non sit bona oratio: non posse non bonam actionem esse, quae sit bona oratio.