4. Tunc enim subit recordatio, quot dies quàm frigidis rebus ab••umpseris.
5. Quod evenit mihi postquam in Laurentino meo aut lego aliquid, aut scribo; aut etiam corpori vaco, eujus ful∣turis animus sustinetur.
6. Nihil audio quod audisse, nihil dico quod dixisse poeniteat.
7. Nemo apud me quenquam sinistris sermonibus car∣pit; neminem ipse reprehendo, nisi unum me, cùm parùm commodè scribo.
8. Nulla spe, nulla timore sollicitor, nullis rumoribus inquietor, mecum tantùm & cum libellis loquor.
9. O rectam! sinceramque vitam! O dulce otium ho∣nestumque, ac penè omni negotio pulchrius!
10. O mare, O litus, ve••um secretumque 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉! Quàm multa invenitis, quàm multa dictatis?
11. Proinde tu quoque strepitum istum, inanemque discursum, & multùm ineptos labores, ut primùm fuerit occasio, relinque; teque studiis vel otio trade.
12. Satius est enim, ut Attilius noster eru litissimè simul & facetissimè dixit, otiosum esse, quàm nihil agere. Vale.