Page 69
7. C. Plinius Octavio Rufo suo S.
1. Vde, in quo me fastigio collocâris, cùm mihi idem potestatis, idemque regni dederis, quod Hom. Jovi Opt. Max. 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉. Nam ego quoque simili nutu, ac renutu, respondere voto tuo possum.
2. Etenim sicut fas est mihi, praesertim te exigente, excusare Baeticis contra unum hominem advocationem; ita nec fidei nostrae, nec constantiae, quam diligis, conve∣nit adesse contra provinciam, q••am tot officiis, tot labo∣ribus, tot etiam periculis meis aliquando devinxerim.
3. Tenebo ergo hoc temperamentum, ut ex duobus, quorum alterutrum petii, eligam id potiùs, in quo non so∣lûm studio tuo, verûm etiam judicio satisfaciam.
4. N••que enim tantopere mihi considerandum est, quid vir optimus in praesentiâ velis, quàm quid semper sis probaturus.
5. Me circa Idus Octobreis spero Romae futurum: ea∣demque haec praesentem quoque tuâ meâque fide Gallo confirmaturum; cui tamen jam nunc licet spondeas de animo meo.
—〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉.
6. Cur enim non usquequaque Homericis versibus agam tecum? quatenus tu me tuis agere non pateris▪ quo∣rum tantâ cupiditate ardeo, ut videar mihi hâc solâ mer∣cede posse cortumpi, ut vel contra Baeticos ad sim.
7. Penè praeterii, quod minimè praetereundum fuit, ac∣cepisse me cariotas optimas, quae nunc cum ficis & bole∣tis certamen habent. Vale.