Centuria epistolarum Anglo-Latinarum ex tritissimis classicis authoribus, viz. Cicerone, Plinio & Textore, selectarum : quibus imitandis ludi-discipuli stylum epistolis familiarem facilius assequantur
Hoole, Charles, 1610-1667.

5. C. Plinius Voconio Romano suo S.

1. VIdistîne quenquam Marco Regulo timidiorem, humiloremque post Domitiani mortem: sub quo non minora flagitia commiserat, quàm sub Nerone, sed tectiora?

2. Coepit vereri ne sibi irascerer; nec fallebatur, iras∣cebar.

3. Rustici Aruleni periculum foverat, exultaverat mor∣te; adeò ut librum recitaret, publicaretque in quo Rusti∣cum insectatur, atque etiam Stocorum Simiam appellat.

4. Adjicit, Vitellianâ cicatrice stigmosum.

5. Agnoscis eloquentiam Reguli.

6. Lacerat Herennium Senecionem tam intemperanter quidem, ut dixerit e Metius Carus, Quid tibi cum meis mortuis? Nunquid ego aut Crasso aut Camerino molestus sum? quos ille sub Nerone accusaverat.

7. Haec me Regulus dolenter tulisse credebat; ideoque eiam cùm recitaret librum non adhibuerat.

8. Praeterea reminiscebatur quàm capitaliter ipsum me apud Centumviros lacessisset.

9. Aderam Arrionillae Timonis uxori, rogatu Aruleni Rustici: Regulus contrà: nitebamur nos in parte causae sententia Vertii Modesti optimi viri; is tunc in exilio erat à Domitiano relegatus.

Page  6310. Ecce ibi Regulus; Quaero, inquit, Secunde, quid de Modesto sentias.

11. Vides quod periculum, si respondissem, Benè: quod flagitium, si, Malè.

12. Non possum dicere aliud tunc mihi quàm Deos adfuisse.

13. Respondebo, inquam, quid sentiam, si de hoc Centumviri judicaturi sunt.

14. Rursus ille, Quaero quid de Modesto sentias.

15. Iterum ego, Solebant testes in reos, non in dam∣natos interrogari.

16. Tertiò ille, Non jam quid de Modesto, sed quid de pietate Modesti sentias, quaero.

17. Quaeris, inquam quid sentiam? at ego ne interrogare quidem fas puto de quo pronunciatum est.

18. Conticuit. Me laus & gratulatio secuta est, quòd nec famam meam aliquo responso (utili fortasse, inhonesto tamen) laeseram, nec me laqueis tam insidiosae interroga∣tions involveram.

19. Nunc ergo conscientiâ exterritus apprehendit Cae∣cilium Celerem; mox Fabium Justum rogat, ut me sibi reconcilient: nec contentus pervenit ad Spurinam.

20. Huic suppliciter (ut est, cùm timet, abjectissimus) Rogo, inquit, manè videas Plinium domi, sed planè manè, (neque enim diutiùs ferre solicitudinem possum) & quo∣que modò efficias ne mihi irascatur.

21. Evigilaveram.

22. Nuncius Spurina; Veni ad te: Immò ego, ad te.

23. Coìmus in porticum Liviae: cum alter ad alterum tenderemus, exponit Reguli mandata: addit preces suas; ut decebat optimum virum pro dissimillimo: Parce, inqui∣ens.

Page  6524. Cui ego, Despicies ipse, quid respondendum Regulo putes; te decipi à me non oportet.

25. Expecto Mauricum (nondum enim ab exilio vene∣rat) ideo nihil alterutrum in partem respondere tibi pos∣sum, facturus quicquid ille decreverit.

26. Illum enim esse hujus consilii ducem, me comitem decet.

27. Paucos post dies ipse me Regulus convenit in pra∣torls officio.

28. Illuc persecutus secretum petit; ait timere se ne animo meo penitus haereret, qod in Centumvirali judi∣cio aliquando dixisset, cùm responderet mihi & Satrio Rufo; Satrius Rufus, cui est cum Cicerone aemulatio; & qui contentus non est eloqentiâ seculi nostri.

29. Respondi, nunc me intelligere malignè dictum; quia ipse confiteretur; caeterum potuisse honorificum exi∣stimari.

30. Est enim, inquam, mihi cum Cicerone aemulatio: nec sum contentus eloquentiâ seculi nostri.

31. Nam stultissimum credo, ad imitandum non optima qaeque proponere.

32. Sed tu qui hujus judicii meministi, cur illius oblitus es, in quo me interrogâsti, quid de Metii Modesti pietate sentirem.

33. Expalluit notabiliter: quamvis palleat semper.

34. Haesitabundus, Interrogavi, non ut tibi nocerem, sed ut Modesto.

35. Vide hominis crudelitatem: qi se non dissimulat exuli nocere voluisse.

36. Subjunxit egregiam causam.

37. Scripsit, inqit, in epistolâ quâdam, quae apud Domitianum recitata est, Regulus omnium bipedum ne∣quissimus.

38. Quod quidem Modestus verissimè scripserat.

39. Hic fere nobis sermonis terminus: neqe enim vo∣lui progredi longiùs; ut mihi omnia libera servarem, dum Mauricus venit.

Page  6740. Nec me praeterit, esse Regulum 〈 in non-Latin alphabet 〉. Est enim locuples, factiosus, curatur à multis, timetur à plu∣ribus: quod plerunque fortius amore est.

41. Potest tamen fieri, ut haec concussa labantur: nam gratia malorum tam infida est, quàm ipsi.

42. Verùm, ut idem saepiùs dicam, expecto Mauricum: vir est gravis, prudens, multis experimentis eruditus, & qui futura possit ex praeteritis providere.

43. Mihi & tentandi aliquid & quiescendi, illo authore, ratio constabit.

44. Haec tibi scripsi; quia aequum erat, te pro amore mutuo, non solùm omnia mea facta & dicta, verum eti∣am consilia cognoscere. Vale.