Page 57
2. C. Plinius Arriano suo S.
1. QUia tardiorem adventum tuum prospicio, librum, quem prioribus epistolis promiseram, exhibeo.
2. Hunc rogo ex consuetudine tua & legas & emendes: eo magis, quòd nihil antè peraeque eodem 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 scripsisse videor; tentavi enim imitari Demosthenem, semper tuum, Calvum, nuper meum, figuris duntaxat orationis.
3. Nam vim tantorum virorum pauci, q••os aequus amavit Jupiter, assequi possunt.
4. Nec materia ipsa huic (vereor ne improbè dicam) aemulationi repugnavit.
5. Erat enim tota in contentione dicendi, quod me lon∣gae desidiae indormientem excitavit, si modò is sum ego qui excitari possim.
6. Non tamen omninò Marci nostri 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 fugimus, quoti••s paululùm itinere decedere non intempestivis amaenitatibus admonebamur; acres enim esse, non tristes, volebamus.
7. Nec est quòd putes me sub hâc exceptione veniam postulare; immò, quò magis intendam limam tuam, con∣fitebor & ipsum me & contubernales ab editione non ab∣horrere; si modò tu fortasse errori nostro calculum adje∣ceris.
8. Est enim planè aliquid edendum, atque utinam hoc potissimum quod paratum est, (audis desidiae votum) edendum autem ex pluribus causis.
9. Maximè quod libelli quos emisimus, dicuntur in manibus esse, quamvis jam gratiam novitatis exuerint; nisi tamen auribus nostris bibliopolae blandiuntur.
10. Sed sanè blandiantur, dum per hoc mendacium no∣bis studia nostra commendent.