18. C. Plinius Tranquillo suo S.
1. SCribis te, perterritum somnio, vereri ne quid adver∣si in actione patiaris.
2. Rogas, ut dilationem petam, & pauculos dies; certè proximum excusem, difficile est, sed experiar,
—〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉.
3. Refert tamen, eventura soleas, an contraria somniare.
4. Mihi reputanti somnium meum, istud quod times tu, egregiam actionem portendere videtur.
5. Susceperam causam Julii Pastoris, cùm mihi quies∣cen••i visa est socrus mea advoluta genibus, ne agerem, ob∣secrare.
6. Et eram acturus adolescentulus adhuc: eram in qua∣druplici judicio: eram contra potentissimos civitatis, at{que} etiam Caesaris amicos: quae singula excutere mentem mi∣hi post tam triste somnium poterant.
7. Egi tamen 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 illud,
〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉.
8. Nam mihi patria, etsi quid charius patria, fides vi∣debatur.
9. Prospere cessit: atque ideò illa actio mihi aures ho∣minum, illa januam famae patefecit.
10. Proinde dispice, an tu quoque sub hoc exemplo som∣nium