7. Ut enim de pictore, sculptore, fictore, nisi artifex judicare; ita nisi sapiens non potest perspicere sapien∣tem.
8. Quantum mihi tamen cernere datur, multa in Eu∣phrate sic eminent & elucent, ut mediocriter quoque doctos advertant, & afficiant.
9 Disputat subtiliter, graviter, ornatè; frequenter eti∣am Platonicam illam sublimitatem, & latitudinem effin∣git.
10. Sermo est copiosus & varius; dulcis imprimis, & qui repugnantes quoque ducat & impellat.
11. Ad hoc proceritas corporis, & decora facies, demis∣sus capillus, ingens & cana barba; quae, licèt fortuita & inania videantur, illi tamen plurimum venerationis ac∣quirunt.
12. Nullus horror in vultu, nulla tristitia; multum se∣veritatis; reverearis, ut occursum non reformides.
13. Vitae sanctitas summa, comitas par.
14. Insectatur vitia, non homines; nec castigat er∣rantes, sed emendat.
15. Sequaris monentem attentus, & pendens; & per∣suaderi tibi, etiam c••m persuaserit, cupias.
16. Jam verò liberi tres, duo mares, quos diligentissimè instituit.
17. Socer Pompeius Julianus, c••m coeterâ vitâ tum vel hoc uno magnus & clarus, quòd ipse provinciae princeps, hunc inter altissimas conditiones generum non honoribus principem, sed sapientiâ elegit.
18. Quanquam quid ego plura de viro, quo mihi frui non licet? an ut magis angar? quod non licet.
19. Nam distringor officio, ut maximo, sic molestissi∣mo.
20. Sedeo pro tribunali, subnoto libellos, conficio ta∣bulas; scribo plurimas, sed illiteratissimas literas.