Page [unnumbered]
Marci Tullii Ciceronis Epistolae 57. quae in Joannis Sturmii libro primo conscribuntur.
1. M. T. Cicero Terentiae salutem plu∣rimam dicit.* 1.1
1. SI vales, bene est; ego valeo.
2. Nos quotidie Tabellarios vestros expectamus; qui si venerint, fortasse crimus certiores, quid no∣bis faciendum sit, faciemus{que} te statim certiorem
3. Valetudinem tuam cura diligenter.
4. Vale. Calend. Septembr.
2. M. T. C. Terentiae S. P. D.* 1.2
SI vales, bene est; ego valeo.
2. Da operam ut convalescas; quod opus erit ut res tem∣pus{que} postulat, provideas atque administres, & ad me de om∣nibus rebus quàm saepissime literas mittas. Vale.
3. M. T. C. Terentiae S. P. D.* 1.3
1. SI vales, bene est; ego valeo.
2. Valetudinem tuam velim cures diligentissimè.
3. Nam mihi & scriptum & nunciatum est, te in fe∣brim subitò incidisse.
4. Quòd celeriter me fecisti de Caesaris literis certio∣rem, fecisti mihi gratum.