Page 25
31. M. Cicero T. Furfano Praetori S. D.
1. CUm A. Caecinnâ tanta mihi familiaritas consuetu∣doque semper fuit, ut nulla major esse possit: nam & patre ejus, claro homine & forti viro, plurimùm usi sumus; & hunc à puero, (quòd & spem mihi magnam afferebat probitatis summaeque eloquentiae, & vivebat mecum con∣junctissimè, non solum officiis amicitiae, sed etiam studiis com∣munibus,) sic semper dilexi, ut non ullo cum homine con∣junctiùs viverem.
2. Nihil attinet me plura scribere: Quàm mihi necesse sit ejus salutem & fortunas, quibuscun{que} rebus possim, tueri, vides.
3. Reliquum est, ut cùm cognôrim, pluribus rebus, quid tu, & de bonorum fortunâ, & de Reipublicae calamitati∣bus sentires, nihil à te petam, nisi ut ad eam voluntatem, quam tuâ sponte erga Caecinnam habiturus esses, tantus cumulus accedat commendatione meâ, quanti me à te fieri intelligo.
4. Hôc mihi gratius facere nihil potes. Vale.