Centuria epistolarum Anglo-Latinarum ex tritissimis classicis authoribus, viz. Cicerone, Plinio & Textore, selectarum : quibus imitandis ludi-discipuli stylum epistolis familiarem facilius assequantur
Hoole, Charles, 1610-1667.

32. M. C. Cornificio Collegae S.*

1. GRatae mihi tuae literae, nisi quod Sinuessanum diversorio∣lum contempsisti; quam quidem contumeliam villa pusilla iniquo animo feret, nisi in Cumano & Pompeiano red∣dideris 〈 in non-Latin alphabet 〉.

2. Sic igitur facies, meque amabis, & scripto aliquo lacesses.

3. Ego enim respondere faciliùs possum, quàm provocare.

4. Quod si, ut es, cessabis, lacessam; ne tua inertia etiam ig∣naviam afferat.

5. Plura otiosus.

6. Haec cùm essem in Senatu, exaravi. Vale.