Page 6
Conditio autem prima, (uti Libro nostro de Veritate vi∣dere licet) fuit, ut Objectum intra nostram staret Analogiam.
EAm vocamus Analogiam nostram, ad quam (modò Conditiones adsint) sive externus, sive internus sen∣sus noster, aut intellectus saltem ex Discursus ministerio ferri potest. Huc igitur attinent ea omnia quae ullo tandem modo liquent. Neque igitur terrae meditullium, vel ulterior, vel media, vel ipsa citerior undequaque pars sive planetarum sive stellarum fixarum, intra Ana∣logiam nostram satis constituuntur, Saltem dum hîc agimus. Sed neque dubitatione vacat, num quae intra istorum pomaeria existunt, nobis innotescant, Quum neque Incolas terrae (quibusdam Gnomos) in mine∣riis, non raro tamen conspicuos, neque aeris (quos 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 vocant) pro libitu percipiamus. Quid quod magnalia plurima non in Coelis tantum, sed in ipso communi naturae promptuario abscondi in confesso sit, Hinc igitur solennes jique crebri scatent errores, dum, quae extra Analogiam nostram, vexant ineptis suis com∣mentationibus Philosophastri, de iis quae sunt, vel non sunt, intra istorum ambitum, plurima jactitantes, Quum tamen sobriè sapere oporteat, atque ita ut ex terminis cognitionis, rerum termini haud praefiniendi sint. Neque enim, rerum mensura, ex cognitione nostra de∣sumitur, quum quae hîc necessaria, nobis tantum osten∣dat Natura, reliqua vel sibi, vel nobis, ubi istis piè usi fuerimus, servans. Nihil tamen frequentius inter Au∣thores occurrit, quàm ut omnia adeo ex modulo ferè sensuum suorum aestiment, ut ea quae insuper infinitis re∣rum Spatiis extare possunt, sivè superbè sive impruden∣ter rejiciant; quin & ea omnia in usum suum fabricata