tum quod nullum interjicitur corpus, unde distantiam admetiri licuerit, tum quia radiorum infractio per aeris crebritatem obveniens, majorem justo ignem ostendit. Quam etiam dari nemo negaverit, qui noctu lucentes è longinquo spectaverit faces, in orbicularem formam projectas, neque enim aliter quam ex infractione, ista ita accidere posse, satis liquet. Neque tandem alia ex cau∣sa Sol major sub occasum per medios vapores apparet, vel Luna cum Sole occumbente exoriens. Hiisce cir∣ca distantiam erroribus detectis, superest ut alias caussas exponamus; cujusmodi Mora indebita haberi potest quum ita nulla colligi possit unquam distantiae ratio, si∣cut etiam ubi situs non datur idoneus. Alia enim di∣stantiae objecti in aperto & plano, est ratio, quam in acclivi, & declivi vel profundo. Ex organo non integro vel pravâ qualitate imbuto etiam falli circa distantiam contingit, praesertim ubi spiritus visorii deficiunt, ob eorum enim hebetudinem, remotiora quam revera sunt apparent objecta. Tandem nisi animus applicetur, sacultásque Analoga adhibeatur, frustra erunt reli∣qua.
Auditū circa distantiā aliquid colligere notū est, adeò ut quae clarè audiu••tur, viciniora esse nemo non conjecta∣re soleat; tametsi isto modo fallaciae saepenumero dari ansam observare liceat; Dum heîc surdi, magis, illic magis acuti, ex accidente aliquo, sentiuntur soni. Cir∣ca distantiam ex Olfactu aliquid etiam statuitur, sed ni∣hil ferè ex Gustu. Attamen propriè loquendo neque Auditus vel Olfactus aliquid certi circa distantiam, ex∣plorare possunt, vel quidem omne aliud objectum com∣mune, sed quatenus cum tactu conjunguntur, ex quô distantiae gradus, segniter tandem, praetentare licet. Qui plura denique de distantia desiderat, L. de Ve∣ritate,