Page 7
Secunda Positio.
SCripturae sacrae ostendunt Ebraeum po∣pulum & linguam ab Ebero Patriar∣cha duxisse nominis sui originem, & lin∣guam Ebraeam esse antiquissimam. Nam disertis verbis asserunt
ad Eberi usque tempora linguama totius generis humaní unicam fuisse.Quamvis autem plures erant Noae filii & nepotes, hi tamen diversis nominibus tanquam diversae nationes non distinguebantur, sed filii Adam, vel Noae audiebant: donec tan∣dem Nimrodus cum sociis Deo man∣danti, ut foetificarent, & terram reple∣rent, obluctatus sit, & Turris Baby∣lonicae structura populum detinuerit, & in apostasiam secum à Deo abstraxerit. Noluerunt hi unanimiter Deo, ut o∣portuit obtemperare, unde ira divina in turbam rebellem exarsit, & Deus linguam omnibus communem ita con∣fudit, ut non possent subditi imperan∣tium