Page 1
DIALOGVS
PRIMUS. PERSONAE COLLOQUENTES.
HEri convenerat inter nos, ut hodierno die, distincte, quoad ejus fieri posset, exactéque dissereremus, de rationibus naturalibus, earúmque momentis, quae hactenus ab utraque parte, tum Hy∣potheseos* 1.1 Aristotelicae Prolemaicae{que} fautrice, tum Systematis Copernicani sectatrice, in medium allatae fuerunt, Et quia Copernicus Ter∣ram mobilibus Coeli corporibus annumerat, ac proinde Globum eam Planetae similem constituit, bene fecerimus, si disputationem nostram ordiamur* 1.2 ab examinando, quae quantáque vis sit & energia Pe∣ripateticae disputationis in demonstrando, quòd hy∣pothesis ista prorsus sit impossibilis, eò quod omnino necesse sit introducere in naturam substantias inter sese diversas, hoc est, Caelestem, & Elementarem; illam impassibilem & immortalem, hanc alterabilem & caducam. Quod quidem argumentum tractat Aristoteles in libris de Coelo, idque de primò per