Sidereus nuncius magna longeque, admirabilia spectacula pandens, suspiciendáque proponens unicuique, præsertim vero philosophis atque astronomis, quæ à Galileo Galileo ... : atque Medicea sidera nuncupandos decrevit.

About this Item

Title
Sidereus nuncius magna longeque, admirabilia spectacula pandens, suspiciendáque proponens unicuique, præsertim vero philosophis atque astronomis, quæ à Galileo Galileo ... : atque Medicea sidera nuncupandos decrevit.
Author
Galilei, Galileo, 1564-1642.
Publication
Londini :: Typis Jacobi Flesher, prostat apud Cornelium Bee ...,
1653.
Rights/Permissions

To the extent possible under law, the Text Creation Partnership has waived all copyright and related or neighboring rights to this keyboarded and encoded edition of the work described above, according to the terms of the CC0 1.0 Public Domain Dedication (http://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). This waiver does not extend to any page images or other supplementary files associated with this work, which may be protected by copyright or other license restrictions. Please go to http://www.textcreationpartnership.org/ for more information.

Subject terms
Astronomy -- Early works to 1800.
Cite this Item
"Sidereus nuncius magna longeque, admirabilia spectacula pandens, suspiciendáque proponens unicuique, præsertim vero philosophis atque astronomis, quæ à Galileo Galileo ... : atque Medicea sidera nuncupandos decrevit." In the digital collection Early English Books Online. https://name.umdl.umich.edu/A41880.0001.001. University of Michigan Library Digital Collections. Accessed May 6, 2024.

Pages

LXIV. PROPOSITIO.

Sunt qui remota distincte vident, propinqua confuse; quos Aristoteles appellat 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉: sunt qui propinqua distincte, remota confuse; qui Aristoteli sunt 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉: sunt qui propinqua & remota confuse: denique qui utraque distincte.

Propositio est physiologica & fere medica. Qui utraque simul confuse vident, oculi morbum habent, lusciosi vel plane caeci. Conformatione enim oculi vitiata, sequitur hoc 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉.

Qui utraque simul distincte vident, oculum & sanum habent & figura mobilem. Nam quia per LXIII reti∣formis nequit eodem situ ab utrisque aequaliter pingi, in his vero qui utraque distincte vident aequaliter pingitur per LX, LXI. retiformis igitur respectu humoris crystallini, aut humor crystallinus respectu retiformis tunicae loco move∣tur iis. Atque hoc est verisimile oculum sanum, vegetum & juvenilem, sicut manifestum habet motum naturalem anterius in pupilla, constrictionis in magna luce, & dila∣tationis in tenui; sic etiam in retiformi tunica post crystal∣linum habere facultatem eandem, ut ventrem dilatet, quo fundus ad Crystallinum attrahatur, si remota sunt viden∣da: vicissim constringat ventrem, ut fundus discedat, si inspicienda propinqua. Aut insit motus iste naturalis potius telae araneae, seu arachnoidi tunicae, quae lentem humoris crystallini in centro sui affixum habet, eumque per ra∣dios nigros circumcirca emissos cum uvea connectit. Nam radii isti nigri, processus ciliares dicti, videntur ideo sic pectinatim esse distincti, ut quilibet pro se esset veluti pe∣culiaris quidam musculus; quibus universis simul recur∣rentibus

Page 117

in sese & sic brevibus effectis, hoc veluti diaphrag∣ma oculi angustius redditum, contractis lateribus oculi, facit oculi figuram nonnihil oblongam seu Ellipoiden, ubi fundus seu retiformis tunicae cavitas recedit ab humore crystallino. Attenuatis vero ciliaribus processibus in tela araneae, & sic in longum exporrectis, ampliatur circulus per latera oculi ductus, & fit oculus magis lenticularis fi∣gurae, fundo retiformis ad Crystallinum accedente; ejus∣dem uveae ministerio, quae pupillam etiam arctat & laxat. Hunc ad usum humores, excepto Crystallino, fluxiles sunt, & comprimi possunt.

Qui vere alterutra solum distincte vident, oculum ha∣bent sanum quidem, sed jam indurescentem, adsuefactum & quasi senilem. Vanum enim est, senes solos propinqua non videre distincta, aut solos juvenes remota. Promi∣scue haec utrisque eveniunt, secundum habitus corporum, aut exercitia juventutis. Nam qui à pueris venationibus, aucupio, navigationibus, itineribus est deditus, oculum ad∣suefacit ad remota; sed quia identidem cibum capere, cum hominibus colloqui oportet, manet oculus in exercitatione etiam ad propinqua respiciendi. Tempore tamen debilita∣tur exercitatio; ita fit ut fere ii qui nullo in juventute vitio visionis laborant, in senio sola remota distincte vide∣ant. Magis enim naturale est, oculos parallelos tenere, quam contorquere ad propinqua, per LVII. In senio vero fatigatur oculus, ut retenta naturali directione, omittat ea in quae cum labore perspicitur. Atque hoc illis vitium plerumque tarde obvenit in multo senio.

Contra, vitam à pueris agentes sedentariam, intra pari∣etes, literis incumbentes & manuariis artificiis subtilibus, ii celeriter assuefiunt ad propinqua, nec unquam successa aetatis abstrahuntur, sed potius magis magisque caecutiunt ad longinqua.

Sunt etiam primi generis homines magis ebriosi & som∣nolenti & otiosi & cogitabundi, hoc est, qui crebro dimittunt curam rerum ante pedes & sub manibus ver∣santium, quibus ideo oculi diriguntur utplurimum

Page 118

in situm parallelum, quo situ nonnisi remota distincte vi∣dentur.

Secundi vero generis homines sunt potius sobrii, vigi∣les, laboriosi, intenti ad praesentia.

Sic illi fere procera statura sunt, quia magis à fundo remotum habent oculum & longius prospiciunt, hi potius pumili; quod tamen non est perpetuum. Dictum est enim hic etiam aliquid sibi vindicare corporis habitum natura∣lem.

Do you have questions about this content? Need to report a problem? Please contact us.