IV.
Quamplurimi Doctores asserunt multoties Eliam cum Christo fuisse conversatum non solùm in monte Thabor dum transfiguraretur Dominus, sed etiam in Paradiso terrestri: fluentibus enim 40 diebus post resurrectionem, illud tempori•• quod à revisendis instruendis que Discipulis reliquum erat, impendit Christus Eliae atque Enoch in Paradiso praesentiâ suâ recreandis, instruendisque de omnibus quae olim ipsis adversus Antichris••une usui esse pes∣sunt. Et quia praeceptum baptismi obliga∣vit omnes homines qui eo tempore vivebant quo C••ristus legem hanc tulit, quantumvis essent j••sti & sancti, sicut obligavit Aposto∣los & ••••atam Virginem, ita & obligavit Eliam & Enoch. undecertum mihi videtur Patriarcham nostrum vel ab ipso Christo, vel ab Angelo, vel ab Enoch fuisse baptizatum, cui etiam vicissim gratiam baptismatis re∣pendit. Nec inde sequitur caeteris omnibus Ecclesiae legibus illos fuisse obnoxios. Quod attinet ad Sanctiss••num Eucharistiae Sacra∣mentum, verisimile est non negari amico sal∣vatoris pro ipsius gloria fertiter quondam di•• micaturo, panem illum coelestem qui plerun∣que indignis conceditur. Quin imo quidam opinati sunt Eliam vel ab ipso Christo vel ab Angelis in Sacerdotem fuisse consecratum, nec res est sine exemplo. Lubenter assentior opinioni illorum Theologorum qui asserunt E∣liam in statu in quo nunc est mereri, habet enim nunc omnes conditiones ad merendum requisitas; atque hinc est quod infinitis pro∣pemodum meritis ad excelsum evectus est fa∣stigium Sanctitatis, unde meritò tum in no∣va tum in antigua lege à fidelibus, Sacellis & Ecclesits ipsi consecratis, orationibus & Officiis ad ipsius honorem concinnatis ipsius patrocimum summopere fuit concu∣pitum. Nec defuit Propheta sanctus in∣tercessionibus & praesentiâ plerunque ad se confugientibus opitulari. Primus ipsum in∣vocavit E••isaeus ut pallio Eliae quod ceciderat ei, Iorda•••• 〈◊〉〈◊〉 divideret.