Page 84
Anno 6 Edw. II.
Claus. in dorso m. 31.
REX venerabili in Christo Patri R. eâdem gratiâ Archiepiscopo Cantuariensi, totius Angliae Primati, Salutem. Licet nuper Parliamentum nostrum apud Lincolniam, Die Dominicâ proxi∣mâ post Festum beatae Mariae Magdalenae, proximò futurâ, tenere; & vobiscum & cum caeteris Praelatis, Proceribus, & Magnatibus Reg∣ni nostri, super diversis & arduis negotiis nos & statum ejusdem Reg∣ni tangentibus, Tractatum habere ordinaverimus; & vobis mandave∣rimus, quòd dictis die & loco personaliter essetis nobiscum, & cum Praelatis, Magnatibus & Proceribus praedictis superdictis negotiis tra∣ctaturi: Quódque praemuniretis Priorem & Capitulum Ecclesiae vestrae Cantuar’ Archidiaconos, totúmque Clerum vestrae Dioces’, quòd iidem Prior & Archidiaconi in propriis personis suis, & dictum Capitulum per unum idémque Clerus per duos Procuratores, plenam & sufficien∣tem potestatem ab ipsis Capitulo & Clero habentes, unà vobiscum in∣teressent tunc ibidem. Quia tamen versus partes London’, pro qui∣busdam negotiis nos tangentibus, jam dirigimus gressus nostros, & Par∣liamentum praedictum pro nobis & vobis, ac Praelatis, Magnatibus & Proceribus praedictis, caeterisque omnibus, qui ad Parliamentum illud sunt venturi, convenientiùs & commodiùs istâ vice apud Westm’ quàm apud Lincolniam teneri potest; dictum Parliamentum, quod apud Lincolniam proposuimus (ut permittitur) tenuîsse, apud Westm’ Die Dominicâ proximâ post Festum Assumptionis beatae Mariae Virginis proximò futurâ, tenere, ex causis praedictis, jam duximus ordinan∣dum; sperantes, quòd negotia praedicta, ibidem feliciùs quàm alibi ad praesens (Divinâ suffragante clementiâ) tractabuntur: Et ideo vobis mandamus, in fide & dilectione, quibus nobis tenemini, firmiter in∣jungentes; quòd omnibus aliis praetermissis, dictâ Die Dominicâ, prox∣ima post praedictum Festum Assumptionis, apud Westm’, modis omnibus, personaliter intersitis nobiscum, ac cum Praelatis, & Proceribus supra∣dictis, super dictis negotiis tractaturi vestrúmque Consilium impensuri: Praemunientes Priorem & Capitulum, Archidiaconos, totúmque Cle∣rum praedictos, quòd ipsi, unà vobiscum, in formâ praedictâ, intersint modis omnibus, tunc ibidem, ad faciendum & consentiendum hiis, quae tunc de Communi Consilio (favente Domino) super negotiis ante dictis ordinari contigerint: Et hoc nullo modo omittatis. Teste Rege apud Spalding viij die Julij.
Eodem modo scribitur subscriptis, mutatis mutandis, quo ad Decanos & Capitula; & Priores & Capitula; viz. &c.
- Archiepiscopo Eboracensi, Angliae Primati.
- R. Dunelm’ Episcopo; caeterisque Episcopis: Necnon Abbatibus & Prioribus.