REX venerabili in Christo Patri H. eâdem gratiâ Archiepiscopo Cantuariensi, totius Angliae Primati, Salutem. Quia de avisa∣mento & assensu Consilij nostri, pro quibusdam arduis & urgentibus negotiis, nos statum & defensionem Regni nostri Angliae, & Ecclesiae Anglicanae concernentibus, quoddam Parliamentum nostrum apud Westmonasterium, decimo die Octobris, proximo futuro teneri ordinavi∣mus; & ibidem vobiscum, ac cum caeteris Praelatis, Magnatibus, & Proceribus dicti Regni nostri Colloquium habere & Tractatum: Vobis in fide & dilectione quibus nobis tenemini, firmiter injungendo manda∣mus; quod consideratis dictorum negotiorum arduitate & periculis im∣minentibus, cessante quâcunque excusatione, dictis die & loco personaliter intersitis nobiscum, & cum caeteris Praelatis, Magnatibus, & Proceri∣bus praedictis, super dictis negotiis tractaturi, vestrúmque Consilium impensuri: Et hoc, sicut honorem nostrum, & salvationem, & defen∣sionem Regni & Ecclesiae praedictorum, expeditionémque dictorum negotiorum nostrorum diligitis, nullatenus omittatis: Praemunientes Priorem & Capitulum Ecclesiae vestrae Cantuariensis, ac Archidiaconos, totúmque Clerum vestrae Diocesios; quod iidem Prior & Archidiacom in propriis personis suis; ac dictum Capitulum per unum, idémque Clerus, per duos Procuratores idoneos, plenam & sufficientem po∣testatem, ab ipsis Capitulo & Clero divisim habentes, praedictis die & loco personaliter intersint, ad consentiendum hiis, quae tunc, de Communi Consilio Regni nostri (Divinâ favente clementiâ) contigerit ordinari. Teste Rege apud Westm’ quinto die Julij.
Per Breve de Private Sigillo.