Page 376
Adhuc eodem Anno 7 Hen. IV.
Claus. in dorso m. 29.
REX venerabili in Christo Patri Th. eâdem gratiâ Archiepiscopo Cantuariensi, totius Angliae Primati, Salutem. Licèt nuper pro quibusdam arduis & urgentibus negotiis nos, statum & defensionem Regni nostri Angliae, ac Ecclesiae Anglicanae contingentibus; & prae∣sertim pro eo quod nobis videbatur, quod Charissimo Filio nostro Principi Walliae versûs partes Walliae ad rebelles nostros inibi punien∣dos destinato, tantò successus prosperior in praemissis agendis arrideret, quantò nos cum Consilio, posse, & sufficientiâ Dominorum, Proce∣rum, & Magnatum, ac Communitatis dicti Regni, ejusdem Filij no∣stri & suorum gubernationi & praesidio foremus propriores, quoddam Parliamentum nostrum apud Gloucestriam quinto decimo die Februarij proximò futuro teneri ordinaverimus & haberi. Quia tamen suffici∣enter informamur; quod nonnulli inimici nostri Franciae, & alij sibi adhaerentes, cum non modicâ armatâ Navium, & grandi posse homi∣num ad arma, super Mare, quasi in ore Thamisiae existunt; & quam plures Naves ligeorum nostrorum de die in diem insequuntur, quos∣dam eorundem hostiliter capiendo & fugando, & indies capere & fu∣gare non desistendo, etiam tam ligeos & amicos nostros de partibus Vasconiae cum eorum Navibus, Vinis, Bonis, & Mercandizis jam ve∣nientes, aliosque ligeos & amicos nostros in aliis partibus exteris cum eorum Bonis & Mercandizis existentes, quò minùs ipsi idem Regnum nostrum cum hujusmodi Navibus, Bonis & Mercandizis suis ingredi; quàm alios ligeos nostros in eodem Regno nostro existentes, ne ipsi extra idem Regnum nostrum cum Navibus, Bonis, & Merchandizis suis ad commodum suum inde faciendum egredi valeant, impediunt, & perturbant perperam & iniquè; & tam Regno nostro Angliae, quàm Villae & Marchiis Callesiae mala quae poterunt, nisi eorum maliciae ce∣lerius resistatur, inferre, & facere proponunt & intendunt: unde ex parte Mercatorum dicti Regni nostri nobis est cum maximâ instantiâ requisitum; ut pro eorum defensione & succursu in hâc parte, ne ipsi finaliter pereant & destruantur, velimus celeriter providere: Nos prae∣missa debitè ponderantes; ac considerantes damna & pericula, quae, per absentiam & elongationem propriae personae nostrae, ac Dominorum & Magnatum dicti Regni nostri, à partibus istis verisimiliter evenire possent (quod absit) & insuper qualiter praedictus filius noster cum e∣jus retinentiâ ac posse Comitatuum dictis partibus Walliae adjacentium, de quorum fidelitate plenam fiduciam optinemus, ad dictos rebelles nostros Walliae castigandum, puniendum, & (favente Domino) con∣questandum satis suffultus & munitus existit; volentes pro salva∣tione & defensione Regni nostri praedicti, ac ligeorum & amicorum nostrorum praedictorum contra maliciam inimicorum nostrorum circumquâque providere; ac pro eo quod tam nobis, quàm Praela∣tis, Magnatibus, & aliis de Consilio nostro nobis assistentibus vide∣tur, quòd pro praemissis ac pro commodo nostro & Regni nostri, nec∣non