De arte graphica The art of painting
Dufresnoy, Charles-Alphonse, 1611-1668., Dryden, John, 1631-1700., Graham, Richard, fl. 1680-1720. Short account of the most eminent painters.
Page  2

DE ARTE GRAPHICA LIBER.

UT PICTURA POESIS ERIT; similisque Poesi
Sit Pictura, refert par aemula quae{que} sororem,
Alternantque vices & nomina; muta Poesis
Dicitur haec, Pictura loquens solet illa vocari.
[ 5] Quod fuit auditu gratum cecinere Poetae,
Quod pulchrum aspectu Pictores pingere curant:
Quaeque Poetarum numeris indigna fuêre,
Non eadem Pictorum operam studiumque merentur:
Ambae quippe sacros ad Relligionis honores
[ 10] Sydereos superant ignes, Aulamque Tonantis
Ingressae, Divûm aspectu, alloquioque fruuntur;
Oraque magna Deûm & dicta observata reportant,
Coelestemque suorum operum mortalibus ignem.
Inde pe•• hunc orbem studiis coêuntibus errant,
Page  5 Carpentes quae digna sui, revolutaque lustrant [ 15]
Tempora. Quaerendis consortibus Argumentis.
Denique quaecumque in coelo, terraque, marique
Longius in tempus durare, ut pulchra, merentur,
Nobilitate sua claroque insignia casu,
Dives & ampla manet Pictores atque Poetas [ 20]
Materies, inde alta sonant per saecula mundo
Nomina, magnanimis Heroibus inde superstes
Gloria, perpetuoque operum miracula restant:
Tantus inest divis honor Artibus atque potestas.
Non mihi Pieridum chorus hic, nec Apollo vocandus, [ 25]
Majus ut eloquium numeris aut gratia fandi
Dogmaticis illustret opus rationibus horrens:
Cum nitida tantum & facili digesta loquelâ,
Ornari praecepta negent; contenta doceri.
Nec mihi mens animusve fuit constringere nodos [ 30]
Artificum manibus, quos tantum dirigit usus;
Indolis ut vigor inde potens obstrictus hebescat,
Page  6 Normarum numero immani Geniumque moretur:
Sed rerum ut pollens Ars cognitione gradatim
[ 35] Naturae sese insinuet, verique capacem
Transeat in Genium, Geniusque usu induat Artem.
Praecipua imprimis Artisque potissima pars est,*
Nôsse quid in rebus Natura creârit ad Artem
Pulchrius, idque Modum juxta, Mentemque Vetustam,
[ 40] Qua sine barbaries caeca & temeraria Pulchrum
Negligit, insultans ignotae audacior Arti,
Ut curare nequit, quae non modo noverit esse,
Illud apud Veteres fuit, unde notabile dictum,
Nil Pictore malo securius atque Poeta.
Page  9
Cognita amas, & amata cupis, sequerisque cupita; [ 45]
Passibus assequeris tandem quae fervidus urges:
Illa tamen quae pulchra decent; non omnia casus
Qualiacumque dabunt, etiamve simillima veris:
Nam quamcumque modo servili haud sufficit ipsam
Naturam exprimere ad vivum, sed ut Arbiter Artis [ 50]
Seliget ex illa tantùm pulcherrima Pictor.
Quodque minus pulchrum, aut mendosum corriget ipse
Marte suo, formae Veneres captando fugaces.
Utque manus grandi nil nomine practica dignum [ II]
Assequitur,* purum arcanae quam deficit Artis [ 55]
Lumen, & in praeceps abitura ut caeca vagatur;
Sic nihil Ars operâ manuum privata supremum
Exequitur, sed languet iners uti vincta lacertos;
Dispositumque typum non linguâ pinxit Apelles.
Page  10 [ 60] Ergo licet totâ normam haud possimus in Arte
Ponere, (cùm nequeant quae sunt pulcherrima dici)
Nitimur haec paucis, scrutati summa magistrae
Dogmata Naturae, Artisque Exemplaria prima
Altiùs intuiti; sic mens habilisque facultas
[ 65] Indolis excolitur, Geniumque scientia complet,
Luxuriansque in monstra furor compescitur Arte:
Est modus in rebus, ••unt certi denique fines,
Quos ultra citraque nequit consistere rectum.
[ III] His positis, erit optandum Thema nobile,* pulchrum,
[ 70] Quodque venustatum circa Formam atque Colorem
Sponte capax amplam emeritae mox praebeat Arti
Materiam, retegens aliquid salis & documenti.
Page  13Tandem opus aggredior, primoque occurrit in Albo
Disponenda typi concepta potente Minervâ
Machina, quae nostris Inventio dicitur oris. [ 75]
Illa quidem priùs ingenuis instructa Sororum
Artibus Aonidum,* & Phoebi sublimior aestu.
Quaerendasque inter Posituras, luminis, [ IV] * umbrae,
Atque futurorum jam praesentire colorum
Par erit harmoniam, captando ab utrisque venustum. [ 80]
Sit Thematis genuina ac viva expressio juxta [ V]
Textum Antiquorum,* propriis cum tempore formis.
Page  14 [ VI] Nec quod inane, nihil facit ad rem,* sive videtur
Improprium, minim••que urgens, potiora tenebit
[ 85] Ornamenta operis; Tragicae sed lege sororis
Summa ubi res agitur, vis summa requiritur Artis.
Ista labore gravi, studio, monitisque Magistri
Ardua pars nequit addisci rarissima: namque
Ni priùs aethereo rapuit quod ab axe Prometheus
[ 90] Sit jubar infusum menti cum flamine vitae,
Mortali haud cuivis divina haec munera dantur,
Non uti Daedaleam licet omnibus ire Corinthum.
Aegypto informis quondam Pictura reperta,
Graecorum studiis & mentis acumine crevit:
[ 95] Egregiis tandem illustrata & adulta Magistris
Naturam visa est miro superare labore.
Quos inter Graphidos gymnasia prima fuêre,
Portus Athenarum, Sicyon, Rhodos, atque Corinthus,
Disparia inter se, modicùm ratione Laboris;
Page  17Ut patet ex Veterum statuis, formae atque decoris [ 100]
Archetypis,* queis posterior nil protulit aetas [ VII]
Condignum, & non inferius longe Arte, Modoque:
Horum igitur vera ad normam Positura legetur,
Grandia, inaequalis, formosaque Partibus amplis
Anteriora dabit membra, in contraria motu [ 105]
Diverso variata, suo liberataque centro:
Membrorumque Sinus ignis flammantis ad instar
Serpenti undantes flexu, sed laevia plana
Magnaque signa, quasi sine tubere subdita tactu
Ex longo deducta fluant, non secta minutim, [ 110]
Insertisque Toris sint not a ligamina juxta
Compagem Anathomes, & membrificatio Graeco
Deformata Modo, paucisque expressa lacertis,
Qualis apud Veteres; totoque Eurithmia partes
Page  18 [ 115] Componat, genitumque suo generante sequenti
Sit minus, & puncto videantur cuncta sub uno;
Regula certa licet nequeant Prospectica dici,
Aut complementum Graphidos; sed in arte juvamen
Et Modus accelerans operandi: ut corpor a falso
[ 120] Sub visu in multis referens mendosa labascit:
Nam Geometralem nunquam sunt corpora juxta
Mensuram depicta oculis, sed qualia visa.
[ VIII] Non eadem formae species,* non omnibus aetas
Aequalis, similisque color, crinesque Figuris:
[ 125] Nam variis velut orta plagis Gens disparevultu.
[ IX] Singula membra suo capiti conformia fiant
Unum idemque simul corpus cum vestibus ipsis:*
[ X] Mutorumque silens Positura imitabitur actus.*
[ XI] Prima Figurarum,* seu Princeps Dramatis ultro
[ 130] Prosiliat media in Tabula sub lumine primo
Pulchrior ante alias, reliquis nec operta Figuris.
Page  21 Agglomerata simul sint membra,* ipsaeque Figurae [ XII]
Stipentur, circumque globos locus usque vacabit;
Ne, mal•• dispersis dum visus ubique Figuris
Dividitur, cunctisque operis fervente tumultu [ 135]
Partibus implicitis crepitans confusio surgat.
Inque figurarum cumulis non omnibus idem [ XIII]
Corporis inflexus,* motusque, vel artibus omnes
Conversis pariter non connitantur eodem,
Sed quaedam in diversa trahant contraria membra [ 140]
Transvers••que aliis pungent, & caetera frangant.
Pluribus adversis aversam oppone figuram,
Pectoribusque humeros, & dextera membra sinistris,
Seu multis constabit Opus, paucisve figuris.
Altera pars tabulae vacuo ne frigida Campo [ 145]
Aut deserta siet,* dum pluribus alter a formis [ XIV]
Fervida mole sua supremam exurgit ad or am:
Sed tibi sic positis respondeat utraque rebus,
Ut si aliquid sursum se parte attollat in unâ,
Sic aliquid parte ex alia consurgat, & ambas [ 150]
Aequiparet, geminas cumulando aequaliter oras.
Page  22
[ XV] Pluribus implicitum Personis Drama supremo
In genere ut rarum est;* multis ita densa Figuris
Rarior est Tabula excellens; vel adhuc ferè nulla
[ 155] Praestitit in multis quod vix bene praestat in unâ:
Quippe solet rerum nimio dispersa tumultu
Majestate carere gravi requieque decorâ;
Nec speciosa nitet vacuo nisi liber a Campo.
Sed si Opere in magno plures Thema grande requirat
[ 160] Esse figurarum Cumulos, spectabitur unà
Machina tota rei, non singula quaeque seorsim.
Praecipua extremis raro Internodia membris
[ XVI] [ XVII] Abdita sint:* summa Pedum vestigia nunquam.*
Gratia nulla manet,* motusque, vigorque Figuras
[ 165] Retro aliis subter majori ex parte latentes,
[ XVIII] Ni capitis motum manibus comitentur agendo.
Difficiles fugitoa spectus, contractaque visu
Membra sub ingrato, motusque, actusque coactos,
Page  25 Quodque refert signis, rectos quodammodo tractus,
Siva Parallelos plures simul, & vel acutas,
Vel Geometrales (ut Quadra, Triangula,) formas: [ 170]
Ingratamque pari Signorum ex ordine quandam
Symmetriam: sed praecipu•• in contraria semper
Signa volunt duci transversa, ut diximus anté.
Summa igitur ratio Signorum habeatur in omni
Composito; dat enim reliquis pretium, atque vigorem. [ 175]
Non ita naturae astanti sis cuique revinctus, [ XIX]
Hanc praeter nihil ut Genio studioque relinquas;*
Nec sine teste rei natura, Artisque Magistra
Quidlibet ingenio memor ut tantummodo rerum
Pingere posse putes; errorum est plurima sylva, [ 180]
Multiplicesque viae, bene agendi terminus unus,
Linea recta velut sola est, & mille recurvae:
Sed juxta Antiquos naturam imitabere pulchram,
Qualem forma rei propria, objectumque requirit.
Page  26
[ 185] Non te igitur lateant antiqua Numismata, Gemmae,*
[ XX] Vasa, Typi, Statuae, caelataque Marmora Signis;
Quodque refert specie Veterum post saecula Mentem;
Splendidior quippe ex illis assurgit imago,
Magnaque se rerum facies aperit meditanti;
[ 190] Tunc nostri tenuem saecli miserebere sortem,
Cùm spes nulla siet rediturae aequalis in aevum.
[ XXI] Exquisita siet formâ dum sola Figura.
Pingitur,* & multis variata Coloribus esto.
Lati amplique sinus Pannorum,* & nobilis ordo
[ 195] Membra sequens, subter latitantia Lumine •• Umbra
[ XXII] Exprimet, ille licet transversus saepe feratur,
Et circumfulos Pannorum porrigat extra
Membra sinus, non contiguous, ipsisque Figurae
Partibus impressos, quasi Pannus adhaereat illis;
[ 200] Sed modic•• expressos cum Lumine servet & Umbris:
Page  29 Quaeque intermissis passim sunt dissita vanis
Copulet, inductis subtérve, lacernis.
Et membra ut magnis paucisque expressa lacertis.
Majestate allis preastant forma atque decore;
Haud seus in Pannis quos supra optavimus amplos [ 205]
Perpaucos sinuum flexus, rugasque, striasque,
Membra super versu faciles inducere praestat.
Naturaeque rei proprius sit Pannus, abundans
Patriciis, succinctus erit crassusque Bubulcis
Mancipiisque; levis, teneris, gracilisque Puellis. [ 210]
Inque cavis maculisque umbrarum aliquando tumescet
Lumen ut excipiens operis quá Massa requirit
Latius extendat, sublatisque aggreget umbris.
Page  30
[ 215] Nobilia Arma juvant virtutum,* ornantque Figura••,
[ XXIII] Qualia Musarum, Belli, Cultusque Deorum:
Nec sit opus nimiùm Gemmis Auroque refertum;
[ XXIV] Rara etenim magno in pretio,*
sed plurima vili.
[ XXV] Quae deinde ex Vero nequeunt praesente videri,*
[ 220] Prototypum prius illorum formare juvabit.
[ XXVI] Conveniat locus atque habitus,*
ritusque decusque
Servetur; sit Nobilitas, Charitumque Venustas,
[ XXVII] (Rarum homini munus,*
Coelo, non Arte petendum.)
[ XXVIII] Naturae sit ubique tenor ratioque sequenda.*
Page  33 Non vicina pedum tabulata excelsa tonantis [ 225]
Astra domus depicta gerent nubesque notosque;
Nec mare depressum Laquearia summa vel orcum;
Marmoreamque feret cannis vaga pergula molem:
Congrua sed propriâ semper statione locentur.
Haec praeter motus animorum & corde repostos [ 230]
Exprimere Affectus,*
paucisque coloribus ipsam [ XXIX]
Pingere posse animam, atque oculis praebere videndam,
Hoc opus, his labor est: pauci quos aequus amavit
Juppiter, aut ardens evexit ad aethera virtus:
Dîs similes potuere manu miracula tanta. [ 235]
Hos ego Rhetoribus tractandos desero tantum
Egregii antiquum memorabo sophisma Magistri,
Verius affectus animi vigor exprimit ardens,
Solliciti nimiúm quam sedula cura laboris.
Denique nil sapiat Gotthorum barbara trito [ 240]
Ornamenta modo,*
saeclorum & monstra malorum; [ XXX]
Queis ubi bella, famen & pestem, Discordia, Luxus,
Et Romanorum res grandior intulit Orbi,
Page  34 Ingenuae periere Artes, periere superbae
[ 245] Artificum moles, s••a tunc miracula vidit
Ignibus absumi Pictura, latere coacta
Fornicibus, sortem & reliquam confidere Cryptis,
Marmoribusque diu Sculptura jacere sepultis.
Imperium interea scelerum gravitate fatiscens
[ 250] Horrida nox totum invasit, donoque superni
Luminis indignum, errorum caligine mersit,
Impiaque ignaris damnavit saecla tenebris:
Unde Coloratum Graiis huc usque Magistris
Nil superest tantorum Hominum quod Mente Modoque
[ 255] Nostrates juvet Artifices,* doceatque Laborem;
Nec qui Chromatices nobis hoc tempor partes
Restituat, quales Zeuxis tractaverat olim.
Page  37 Hujus quando magâ velut Arte aequavit Apellem
Pictorum Archigraphum meruitque Coloribus altam
Nominis aeterni famam toto orbe sonantem. [ 260]
Haec quidem ut in Tabulis fallax sed grata Venustas,
Et complementum Graphidos (mirabile visu)
Pulchra vocabatur, sed subdola Lena Sororis:
Non tamen hoc lenocinium; fucusque, dolusque
Dedecori fuit unquam; illi sed semper honori, [ 265]
Laudibus & meritis; hanc ergo nosse juvabit.
Lux varium vivumque dabit, nullum Umbra Colorem.
Quo magis adversum est corpus lucisque propinquum,
Clarius est Lumen; nam debilitatur eundo.
Quo magis est ••orpus directum oculisque propinquum, [ 270]
Conspicitur meliùs; nam visus hebescit eundo.
Page  38
[ XXXI] Ergo in corporibus quae visa adversa rotundis
Integra sint,* extrema abscedant perdita signis
Confusis, non praecipiti labentur in Umbram
[ 275] Clara gradu, nec adumbrata in clara alta repente
Prorumpant; sederit sensim hinc atque inde meatus
Lucis & Umbrarum; capitisque unius ad instar
Totum opus, ex multis quamquam sit partibus unus
Luminis Umbrarumque globus tantummodo fiet,
[ 280] Sive duo vel tres ad summum, ubi grandius esset
Divisum Pegma in partes statione remotas.
Sintque ita discreti inter se ratione colorum,
Luminis umbrarumque anteorsum ut corpora clara
Obscura umbrarum requies speetanda relinquat;
[ 285] Claroque exiliant umbrata atque aspera Campo.
Page  41
Ac veluti in speculis convexis eminet ante
Asperior reipsa vigor & vis aucta colorum
Partibus adversis; magis & fuga rupta retrorsum
Illorum est (ut visa minùs vergentibus oris)
Corporibus dabimus formas hoc more rotundas, [ 290]
Mente Modoque igitur Plastes & Pictor eodem
Dispositum tractabit opus; quae Sculptor in orbem
Atterit, haec rupto pro••ul abscedente colore
Assequitur Pictor, fugientiaque illa retrorsum
Iam signata minùs confusa coloribus aufert: [ 295]
Anteriora quidem directè adversa, colore
Integra, vivaci, summo cum Lumine & Umbra
Antrorsum distincta refert velut aspera visu.
Sicque super planum inducit Leucoma Colores.
Hos velut ex ipsa natura immotus eodem [ 300]
Intuitu circum Statuas daret inde rotundas.
Densa Figurarum solidis quae corpora formis [ XXXII]
Subdita sunt tactu non transluent,* sed opaca
In translucendi spatio ut super Aera, Nubes
Page  42 [ 305] Lympida stagna Undarum, & inania caetera debent
Asperiora illis prope circumstantibu•• esse,
Ut distincta magis firmo cum L••mine & Umbra,
Et gravioribus ut suste•• a coloribus, inter
Aëreas species subsistent semper opaca:
[ 310] Sed contra procul abscedant perlucida densis
Corporibus leviora; uti Nubes, Aër & Undae.
[ XXXIII] Non poterunt diversa locis duo Lumina eâdem
In Tabulâ paria admitti,* aut aequalia pingi:
Majus at in mediam Lumen ••adet usqe Tabellam
[ 315] Latius infusum, primis qua summa Figuris
Res agitur, circumque oras minuetur eundo:
Utque in progressu Iubar attenuatur ab ortu
Solis ad occasum paulatim, & cessat eundo;
Sic Tabulis Lumen, tota in compage Colorum,
[ 320] Primo à fonte, minus sensim declinat eundo.
Page  45 Majus ut in Statuis per compita stantibus Urbis
Lumen habent Partes superae, minus inferiores,
Idem erit in tabulis, majorque nec umbra vel ater
Membra Figurarum intrabit Color atque secabit:
Corpora sed circum Umbra cavis latitabit oberrans: [ 325]
Atque ita quaeretur Lux opportuna Figuris,
Ut late infusum Lumen lata Umbra sequatur:
Unde nec immeritò fertur Titianus ubique
Lucis & Umbrarum Normam appellasse Racemum.
Purum Album esse potest propius{que} magis{que} remotum: [ 330]
Cum Nigro antevenit propiùs,* fugit absque remotum; [ XXXIV]
Purum autem Nigrum antrorsum venit us{que} Propinquum.
Lux fucata suo tingit miscetque Colore
Corpora, sicque suo, per quem Lux funditur, aër
Page  46
[ 335] Corpora juncta simul,* circumfusosque Colores
[ XXXV] Excipiunt, propriumque aliis radiosa reflectunt.
[ XXXVI] Pluribus in Solidis liquidâ sub Luce propinquis
Participes,* mixtosque simul decet esse Colores.
[ 340] Hanc Normam Veneti Pictores rité sequuti,
(Quae fuit Antiquis Corruptio dicta Colorum)
Cùm plures opere in magno posuêre Figuras,
Ne conjuncta simul variorum inimica Colorum
Congeries Formam implicitam & concisa minutis
Membra daret Pannis, totam unamquamque Figuram
Affini aut uno tantùm vestire Colore
[ 345] Sunt soliti, variando Tonis tunicamque togamque
Carbaseosque Sinus, vel amicum in Lumine & Umbra
Contiguis circum rebus sociando Colorem.
[ XXXVII] Quà minus est spatii aërei,* aut quà purior Aër,
[ 350] Cuncta magis distincta patent, speciesque reservant:
Page  49 Qu••que magis densus nebulis, aut plurimus Aër
Amplum inter fuerit spatium porrectus,* in auras
Confundet rerum species, & perdet inanes. [ XXXVIII]
Anteriora magis semper finita remotis
Incertis dominentur & abscedentibus, idque [ 355]
More relativo, ut majora minoribus extant.
Cuncta minuta procul Massam densantur in unam, [ XXXIX] *
Ut folia arboribus sylvarum, & in Aequore fluctus.
Contigua inter se coëant, [ XL] *
Distabuntque tamen grato & discrimine parvo. [ 360]
Extrema extremis contraria jungere noli; [ XLI] *
Sed medio sint usque gradu sociata Coloris.
Corporum erit Tonus atque Color variatus ubique [ XLII]
Quaerat amicitiam retro,* ferus emicet ante.
Page  50
[ 365] Supremum in Tabulis Lumen captare diei
[ XLIII] Insanus labor Artificum;* cùm attingere tantùm
Non Pigmenta queant; auream sed vespere Lucem,
Seu modicam mane albentem, sive aetheris actam
Post Hymem nimbis transfuso Sole caducam,
[ 370] Seu nebulis fultam accipient, tonitruque rubentem.
[ XLIV] Laevia quae lucent,* veluti Chrystalla, Metalla,
Ligna, Ossa & Lapides; Villosa, ut Vellera, Pelles,
Barbae, aqueique Oculi, Crines, Holoserica, Plumae;
Et Liquida, ut stagnans Aqua, reflexaeque sub Undis
[ 375] Corporeae species, & Aquis contermina cuncta,
Subter ad extremum liquide sint picta, superque▪
Luminibus pereussa suis, signisque repostis.
[ XLV] Area vel Campus Tabulae vagus esto,* levisque
Abscedat latus, liquideque bene unctis amicis
[ 380] Tota ex mole Coloribus, una sive Patellâ:
Quaeque cadunt retro in Campum confinia Campo.
Page  53 vividus esto Color nimio non pallidus Albo, [ XLVI] *
Adversisque locis ingestus plurimus ardens;
Sed leviter parcéque datus vergentibus oris.
Cuncta Labore simul coëant,* velut Umbrâ in eadem. [ 385] [ XLVII]
Tota siet Tabula ex unâ depicta Patellâ. [ XLVIII] *
Multa ex Natura Speculum praeclara docebit; [ XLIX] *
Quaeque procul serò spatiis spectantur in amplis.
Dimidia Effigies, quae sola,* vel integra plures [ L]
Ante alias posita ad Lucem, stet proxima visu, [ 390]
Et latis spectanda locis, oculisque remota,
Luminis Umbrarumque gradu sit picta supremo.
Page  54
[ LI] Partibus in minimis imitatio justa juvabit
[ 395] E••igiem,* alternas referendo tempore eodem
Consimiles Partes, cum Luminis atque Coloris
Compositis justisque Tonis, tunc parta Labore
Si facili & vegeto micat ardens, viva videtur.
[ LII] Visa loco angusto tenerè pingantur,* amico
Iuncta Colore graduque, procul quae picta feroci
[ 400] Sint & inaequali variata Colore, Tonoque.
Grandia signa volunt spatia ampla ferosque Colores.
Page  57 Lumina lata unctas simul undique copulet Umbras [ LIII]
Extremus Labor.* In Tabulas demissa fenestris
Si fuerit Lux parva,* Color clarissimus esto: [ LIV]
Vividus at contra obscurusque in Lumine aperto. [ 405]
Quae vacuis divisa cavis vitare memento:* [ LV]
Trita, minuta, simul quae non stipata dehiscunt;
Barbara, Cruda oculis, rugis fucata Colorum,
Luminis Umbrarumque Tonis aequalia cuncta;
Foeda, cruenta, cruces, obscoena, ingrata, chimeras, [ 410]
Sordidaque & misera, & vel acuta, vel aspera tactu,
Quaeque dabunt formae temerè congesta ruinam,
Implicitasque aliis confundent miscua Partes.
Dumque fugis vitiosa,* cave in contraria labi [ LVI]
Damna mali, Vitium extremis nam semper inhaeret. [ 415]
Page  58 [ LVII] Pulchra gradu summo Graphidos stabilita Vetustae
Nobilibus Signis sunt Grandia,* Dissita, Pura,
Tersa, velut minime confusa, Labore Ligata,
Partibus ex magnis paucisque efficta, Colorum
[ 420] Corporibus distincta feris, sed semper amicis.
Qui bene coepit, uti facti jam fertur habere
[ LVIII] Dimidium;* Picturam ita nil sub limine primo
Ingrediens Puer offendit damnosius Arti,
Quàm varia errorum genera ignorante Magistro
[ 425] Ex pravis libare Typis, mentemque veneno
Inficere, in toto quod non abstergitur aevo.
Nec Graphidos rudis Artis adhuc cito qualiacumque
Corpora viva super studium meditabitur ante
Illorum quam Symmetriam, Internodia, Formam
[ 430] Noverit inspectis docto evolvente Magistro
Archetypis, dulcesque Dolos praesenserit Artis.
[ LIX] Plusque Manu ante oculos quàm voce docebitur usus.*
Page  61
Quaere Artem quaecumque juvant,* fuge quaeque repug∣nant. [ LX]
Corpora diversae naturae juncta placebunt;
Sic ea quae facili contempta labore videntur: [ 435]
Aethereus quippe ignis inest & spiritus illis.
Mente diu versata, manu celeranda repenti.
Arsque Laborque Operis grata sic fraude latebit.
Maxima deinde erit ars, nihil artis inesse videri.
Nec prius inducas Tabulae Pigmenta Colorum, [ 440] [ LXI]
Expensi quàm signa Typi stabilita nitescant,*
Et menti praesens Operis sit Pegma futuri.
Praevaleat sensus rationi quae officit Arti [ LXII]
Conspicuae,* inque oculis tantummodo Circinus esto.
Page  62
[ 445] Utere Doctorum Monitis, nec sperne superbus
[ LXIII] Discere quae de te fuerit Sententia Vulgi.*
Est coecus nam quisque suis in rebus, & expers
Iudicii, Prolemque suam miratur amatque.
Ast ubi Consilium deerit Sapientis Amici,
[ 450] Id tempus dabit, atque mora intermissa labori.
Non facilis tamen ad nutus & inania Vulgi
Dicta levis mutabis Opus, Geniumque relinques:
Nam qui parte sua sperat bene posse mereri
Multivaga de Plebe, nocet sibi, nec placet ulli.
[ 455] Cumque Opere in proprio soleat se pingere Pictor,
[ LXIV] (Prolem adeo sibi ferre parem Natura suevit)*
Page  65
Proderit imprimis Pictori 〈 in non-Latin alphabet 〉;
Ut data quae genio colat, abstineatque negat is.
Fructibus utque suus nunquam est sapor at que venustas
Floribus insueto in fundo praecoce sub anni [ 460]
Tempore, quos cultus violentus & ignis adegit;
Sic nunquam nimio quae sunt extorta labore,
Et picta invito Genio, nunquam illa placebunt.
Vera super meditando,* Manus, Labor improbus adsit: [ LXV]
Nec tamen obtundat Genium, mentisque vigorem. [ 465]
Optima nostrorum pars matutina dierum,* [ LXVI]
Difficili hanc igitur potiorem impende Labori.
Nulla dies abeat quin linea ducta supersit.* [ LXVII]
Perque vias vultus hominum, motusque notabis
Libertate sua proprios,* positasque Figuras [ 470] [ LXVIII]
Ex sese faciles, ut inobservatus habebis.
Page  66
[ LXIX] Mox quodcumque Mari,* Terris & in Aëre pulchrum
Contigerit, Chartis propera mandare paratis,
Dum praesens animo species tibi fervet hianti.
[ 475] Non epulis nimis indulget Pictura, meroque
Parcit, Amicorum quantum ut sermone benigno
Exhaustum reparet mentem recreata, sed inde
Litibus & curis in Coelibe libera vita
Secessus procul à turba strepituque remotos
[ 480] Villarum rurisque beata silentia quaerit:
Namque recollecto tota incumbente Minerva
Ingenio rerum species praesentior extat,
Commodiusque Operis compagem amplectitur omnem.
Infami tibi non potior sit avara peculî
[ 485] Cura, aurique fames, modicâ quam sorte beato
Nominis aeterni & laudis pruritus habendae,
Page  69 Condignae pulchrorum Operum mercedis in aevum.
Iudicium, docile Ingenium, Cor nobile, Sensus
Sublimes, firmum Corpus, florensque Iuventa,
Commoda Res, Labor, Artis amor, doctusque Magister; [ 490]
Et quamcumque voles occasio porrigat ansam,
Ni Genius quidam adfuerit Sydusque benignum,
Dotibus his tantis, nec adhuc Ars tantaparatur:
Distat ab Ingenio longè Manus. Optima Doctis
Censentur quae prava minus; latet omnibus error, [ 495]
Vitaque tam longae brevior non sufficit Arti;
Page  70 Desinimus nam posse senes cùm scire periti
Incipimus, doctamque Manum gravat aegra senectus,
Nec gelidis fervet juvenilis in Artubus ardor.
[ 500] Quare agite, ô Iuvenes, placido quos Sydere natos
Paciferae studia allectant tranquilla Minervae,
Quosque suo fovet igne, sibique optavit Alumnos!
Eja agite, atque animis ingentem ingentibus Artem
Exercete alacres, dum strenua corda Iuventus
[ 505] Viribus extimulat vegetis, patiensque laborum est;
Dum vacua errorum nulloque imbuta sapore
Pura nitet mens, & rerum sitibunda novarum
Praesentes haurit species, atque humida servat.
[ LXX] * In Geometrali priùs Arte parumper adulti
Page  73 Signa Antiqua super Graïorum addiscite formam; [ 510]
Nec mora nec requies, noctuque diuque labori
Illorum Menti atque Modo, vos donec agendi
Praxis ab assiduo faciles assueverit usu.
Mox ubi Iudicium emensis adoleverit annis
Singula quae celebrant primae Exemplaria classis
Romani, Veneti, Parmenses, atque Bononi [ 515]
Partibus in cunctis pedetentim atque ordine recto,
Ut monitum suprà est vos expendisse juvabit.
Hos apud invenit Raphael miracula summo
Ducta modo, Veneresque habuit quas nemo deinceps. [ 520]
Quidquid erat formae scivit Bonarota potenter.
Iulius à puero Musarum eductus in Antris
Aonias reseravit opes, Graphicaque Poësi
Quae non visa priùs, sed tantùm audita Poëtis
Ante oculos spectanda dedit Sacraria Phoebi: [ 525]
Page  74 Quaeque coronatis complevit bella triumphis
Heroüm fortuna potens, casusque decoros
Nobilius reipsa antiqua pinxisse videtur.
Clarior ante alios Corregius extitit, ampla
[ 530] Luce superfusa circum coëuntibus Umbris,
Pingendique Modo grandi, & tractando Colore
Corpora. Amicitiamque, gradusque, dolosque Colorum,
Compagemque ita disposuit Titianus, ut inde
Divus appellatus, magnis sit honoribus auctus
[ 535] Fortunaeque bonis: Quos sedulus Annibal omnes
In propriam mentem atque Modum mira arte coegit.
Page  77
Plurimus inde labor Tabulas imitando juvabit
Egregias,* Operumque Typos; sed plura docebit [ LXXI]
Natura ante oculos praesens; nam firmat & auget
Vim Genii, ex illaque Artem Experientia complet.
Multa supersileo quae commentaria dicent. [ 540]
Haec ego, dum memoror subitura volubilis aevi
Cuncta vices, variisque olim peritura ruinis,
Pauca Sophismata sum Graphica immortalibus ausus
Credere Pieriis. Romae meditatus: ad Alpes [ 545]
Dum super insanas moles inimicaque castra
Borbonidum decus & vindex Lodoicus Avorum
Fulminat ardenti dextrâ, Patriaeque resurgens
Gallicus Alcides, premit Hispani ora Leonis. [ 549]