Quid est ergo reverti, quam in Christum creden∣do,
per eum qui est via veniendi ad patrem, Deo recon∣ciliatum
posse salvari? Quomodo autem reverti ad
Deum possunt, qui ei per quem est agnitio & rever∣sio
ad Deum, voluntatem Dei praedicanti credere no∣luerunt?
Aut quomodo Deum satisfactione placare po∣tuerunt;
qui eum qui est satisfactio & placatio pro no∣bis
apud patrem, sacrilega impugnatione persequi ma∣luerunt?
Si enim advocatum Christum habemus apud
Deum patrem, servare ea quae nos docuit & monuit,
quaeque ad patrem locuturus est; sollicito timore fa∣cere
debemus. Igitur nos qui mente in Domini me∣tum
prona, mandatorum ejus monitis insistimus, &
religiosi ac venerabilis cordis fide credulitatem de ejus
timore concipimus; quid aliud sequi, quid cupere,
quid magis velle ac tenere debemus, quam ut omni
à nobis mentis antiquae nocte discussa, & caligine vitae
prioris abstersa, mandatorum Domini salutarium me∣mores,
ac vitae aeternae promissa retinentes, ad ejus
monita vertamur, & in ipsius lumine quod ostendit,
firmata credulitate gradiamur; ut qui ignari aliquando
salutis futurae, in erroribus implicati vitae prioris, ac
tenebris aberravimus, illuminati nunc ejus veri luminis
claritate, & oftenso nobis atque patefacto melioris vi∣tae
limite, Domini mandata sequenda & gerenda te∣neamus.
Hoc lumen nobis vitae salutaris exortum,
hoc in reparationem hominis natum, de Dei patris
procuratione ac miseratione, praesidium.
Magi primi ab Orientali parte venientes, & stella
ejus duce, Judaeorum regem palam praescia praedica∣tione
quaerentes, adferentes etiam munera, testificata
omnibus inquisitione monstrarunt. Et ne aliquibus,
quis ille, esset absconsum: inventum puerum proci∣dentes
genibus adorarunt; sicut testificatur Evange∣lium,
dicens: Cum autem natus esset Jesus in Beth∣leem
Judae in diebus Herodis regis, ecce Magi ab O∣riente
venerunt in Hierosolymam dicentes: Ubi est
qui natus est Rex Judaeorum? Vidimus enim stellam
ejus in Oriente, & venimus adorare eum, testifican∣tes
scilicet veritatem de eo, etiam stellam sibi signum
atque judicium nativitatis ipsius esse monstratam, qua
indice natum Magis praedicantibus & adfirmantibus,
Hierofolymis, crederent. Simeon quoque justus qui
in caecitate constitutus, divino monitu audicrat se non
ante moriturum quam vidisset Christum; cum in tem∣plum
omni populo praesente infantem secum referret
mater, & in spiritu natum esse Christum sensisset, ac∣ceptum
in manus puerum vidit; & benedicens Deum,
in conspectu & auditu omnium dixit: Nunc dimittis
servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pa∣ce,
quoniam viderunt oculi mei salutare tuum. Simeon
quod caecus audierat, evidenti veritate perfectum est;
&c veritatem quam accepto lumine viderat, benedicen∣do
palam Deum populo praedicabat. Ad hoc enim
viderat, ut referret, & revelatione sua quod Christus
natus fuisset, ostenderet; & perfidi populi initia pri∣ma
incredulitatis instrueret.
Nec hoc solum testimonium de eo scripturarum coe∣lestium
veritas perhibet, verum & per prophetas ante
Spiritus sanctus adventum ejus in hunc mundum futu∣rum,
palam mente omnium consciente praedicavit.
Nec est obtentus excusationis incredulis, vel ignorasse
Dei filium Christum, vel nescisse futurum Salvatoris
adventum; sicut David manifestat, dicens: Dies dici
eructat verbum, & nox nocti indicat scientiam; non
sunt sermones nec verba, quorum non audiantur voces
eorum. In omnem terram exivit sonus eorum, & trans
fines terrae fines eorum. In sole posuit tabernaculum
suum, id est, in manifesto, in luce, palam seipsum
venisse monstravit; & praedicatione per Prophetas,
sui ostensione quodammodo, omnibus suam praesen∣tiam
probavit. Hoc etiam Esaias, per quem Dominus
praesentiam suam clara annunciationis manifestatione
monstravit, prophetat & dicit: ipse qui loquebar, veni,
id est, qui per Prophetas ante adventus mei futuri prae∣loquens
fueram, is propria nunc atque praeclara voce
praesentiam meam testis mei ipse manifesto. Quid evi∣dentius?
Quid luce praeclarius? Quid verius potest
dici? ut oculis quodammodo perspectus esset, osten∣dit
venisse ipse qui fuerat venturus, antequam veniret;
& incredulitate mentes populi perfidi obstruente, ve∣nientem
nemo cognovit. Sicut idem Esaias in prima
increpatione populo proclamat, dicens: Cognovit bos
possessorem suum, & asinus praesepium domini sui;
Israel autem me nesciit, & plebs me non intellexit. Pa∣lam
cunctis sicut ipse praedixit apparuit, & sedentibus
in tenebris manifestum vitae lumen effulsit, & justitia
perfidorum pectus obsessum, postposita propria ac
rejecta salute, tenebras potius caecitate cordis elegit.
Frequentatur ubique aut manifestat prophetatio cun∣ctorum,
qui sancto Spiritu praemonente adventus Do∣mini
metatores esse sortiti sunt; hoc lumen seculo da∣tum,
& diem nobis salutis exortum, vivificandis quo∣que
in eum credentibus destinatum. Docet hoc in
psalmis Spiritus sanctus & ostendit, dicens: Lapis
quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in ca∣put
anguli: à Domino factum est istud, & est ad∣mirabile
in oculis nostris: iste dies est quem fecit Do∣minus,
ambulemus & jucundemur in eo. In hoc die
nos ambulare Paulus quoque Apostolus praecipiens &
docens ac praemonens, dicit: Nunc enim propius est
nobis salus quam cum credimus; nox praecessit, dies
autem approquinquavit. Abjiciamus ergo opera tene∣brarum,
& induamur arma lucis, sicut in die honeste
ambulemus, id est, in Christo & mandatis ejus, cu∣jus
lumine ac monitis luminati & in claritate diei ejus
inventi, proximam nobis salutem credulitatis in eum
mente conspicimus.
Solem quoque esse Christum cunctis timentibus eum
Malachias Propheta restatur & promittit, dicens: Vo∣bis
autem timentibus nomen meum orietur sol justi∣tiae,
& sanitas in alis ejus; ostendens ex nullo nobis
salutem posse conferri, nisi in passione crucis ejus, qua
extendens manus cuncta seculi salvaturus amplexus est.
Converso ergo ad eum timore credamus, & ad aeter∣nitatem
vitae spe futuri regni ejus animemur. Quis
enim tam stolidus ac demens, quis sic ab intellectu
suae falutis alienus: qui tot & tantis veritatis testimo∣niis
incredulus, non adversus, in veram fidem obdu∣ratum
pectus intellectu veritatis emolliat, & tenebris
vitae quondam mortalis exutus, in lumine praecepto∣rum
coelestium gradiens, ad divina monita & Domini
salutaria gerenda mandata, illuminato corde, tota
mentis ac fidei credulitate convertat; ut quem Pro∣phetae
praedicaverunt, Deum nofcat; ut Christum qui
se palam mundo venisse monstravit, intelligat; ut
Scripturis divinitus testificantibus, Dei filium & Deum
credat. Sicut ipse, quae sit vita aeterna, manifestat, di∣cens:
Haec est autem, ait, vita aetema, ut cognoscant
te solum & verum Deum, & quem misisti Jesum Chri∣stum;